À Adolf Vorst, le 3 janvier 1662
Note [t]
Ms BIU Santé no 2007, fo 134 vo.
fFacile mihi fuisset talem morbum effugere, si paulo minus tanto toto anno laborassem,
et paulò cautius cogitassem de conservanda Valetudine : in posterum si Deus voluerit
ero cautior : tantus hîc hîc fuit apud nos ægrorum numerus toto vere et tota æstate, ut vix,
ac ne vix quidem mihi licuerit aliquid otij retinere ad colligendos spiritus, et
reficiendum corpus nimio labore confectum. Nosti Manilianum illud Aurum dum
quærimus ævum perdimus : hæc est fortuna Medicorum Parisensium : urnam
hanc plerique omnes versamus, ex alienis miserijs proprias calamitates nobis
demetimus, ut ait, Ddivini ingenij scriptor mihi dilectissimus et popularis vester, in
suis Adagijs, ex Hipp. libro de flatibus, Des. Erasmus. Tandem bene sit, et laus Deo
quod feliciter emerserim : Utin quod utinam sit in Ppublicum commodoum, privatumq.
tuum, si grata aliqua sese offerat occasio, neq. enim detrecto laborem :
Nec mihi regnandi venit tam dira
cupidolibido,
Quamvis Elysios miretur Græcia campos.
De voto tuo gratias ago singulares, et superstes futurus sum, neq. de statione
discessurus nisi jusserit summus ille Imperator, vitæ ac necis nostræ summus
arbiter ac dispensator : sed priusquam finiam, de rebus nostris publicis tibi
indicabo quod novum est. Nobili vestro Scoto, nuper apud vos Doctori facto, quantum
in me erit efficiam ut intelligat quanti te faciam : quidquid enim erit fuerit à tTe
Ccommendatum, scias velim mihi semper fore gratissimum atq. commendatissimum.
Regem quidem habemus fortem et generosum, sed utinam publicam totius
Galliæ miseriam æquè bene intelligeret : summa est hîc annonæ caritas, quæ
utinam publico bono, jubente Rege imminueretur : tot sunt vectigalia expungenda,
quæ à confecta pace nondum fuerunt expuncta, ut summo jure suo Gallia nostra
pacem non agnoscat, et de ea sancita cum Hispano sancita, jure possit dubitare. Aureum
seculum nobis imminet, inquis, et hoc utinam tandem videamus : optandum quidem,
sed necio an sperandum : nosti vetus dictum : Reges alienis oculis vident, alienis
pedibus ambulant, alienis manibus subditorum opes diripiunt, etc. et tamen quod
semper ferè contigit, bonus, cautus, optimus venditur Imperator. Utinam falsum
sit in rem nostram quod dixit Virgilius Horatius : quidquid delinquunt Reges, plectuntur
Achivi. Pacem habemus, nec tamen eam videmus nec aut agnoscimus : utinam
tandem ad nos veniat cum singulis suis dotibus ac ornamentis, per Regis in subditos suos benevolentiam, invitis Publicanis
et miseris peculatoribus, suspendio dignis furibus, qui Galliam nostram miserè
devastarunt et attinuerunt, ab annis plusquam 30. De Fuqueto nostro, bipedum nequissimo,
et nebulone miserrimo, quamvis ante hac magnas dig summas Regni dignitates