À Tobias Baumgartner, le 18 février 1662

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 129 ro.

Cl. Viro D. T. Baumgartnero, Medicinæ Doctori Sangallensi.

Vir Clarissime,

Gratias Tibi debeo quam maximas, pro suavi illa recordatione
quâ me beasti, per e
Epistolam quam mihi reddidit vester Civis
D. Gonzebachius, Vir optimus : quamvis in illa Tua e
Epistola laudes illas
non agnoscam quibus me cumulare voluisti, nec tam ornasti quàm
onerasti, et quales nunquam promerui. Primùm itaque lætor de Tua
bona valetudine, et florenti rerum tuarum statu : gaudeo quoque
Tibi probari Academiam nostram, atque laudari
supra cæteras illas
quas perlustrasti. Superiore Autumno morbus me detinuit per dies
40. ex quo vires meæ adhuc imbecillæ remanent, ideóque alienâ
manu utor ad Tibi scribendum. Spero tamen fore, ut vires meæ
recurrant intra mensem proximum, in quo publicas meas prælectiones
magnâ Auditorum frequentiâ denuo auspicabor, in quibus eos ad
puriores Hippocratis et Galeni fontes revocabo, omissâ spuria
illa importuna, et planè inutili pau
Polypharmacia, ægris damnosa
et onerosa, solis Pharmacopæis, pessimis lucrionibus, et purioris Medicinæ
pestibus fructuosa. De rebus nostris publicis vix est quod tecum
agam : hîc summa et penè inaudita viget annonæ caritas : Rex
noster dicitur brevi futurus vicinus Vester, habiturus nempe
Ducatum Lotharingæ, certo quodam pretio, et statis
conditionibus ex compacto agitatis. Dunquerkam ab Anglo
redemimus, duos milliones, eámque reddimus Hispano, qui duas
alias Urbes ex suo Belgio Hispanico nobis rependit, nempe Sanctum
Audomarum et Airam
. Dicitus Rex noster proximo vere
iturus in Alsatiam. De re literaria nihil hîc habemus novi : si quid
tamen ex hac Urbe nostra requiras, fac ut intelligam, et lubentissime
mittam per amicum nostrum singularem Cl. Sponium. Vale
Vir Cl. et me ama.

Tuus ex animo Guido Patin.

Parisijs, die 18. Febr. 1662.

Hesterna luce transijt ad plures, Vir quidam Tibi notus, Dominus Ianot, Chirurgicus in hospitio Charitatis, ex repentino sanguinis
ictu
, quem Græci αποπληξιαν dicunt : erat admodum obesus et crassus, et pinguis aqualiculus protenso sesquipede illi exstabat :
ideóq. fuit illi statim compressum Cerebrum à copia sanguinis, et de repente suffocatum.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Tobias Baumgartner, le 18 février 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1213&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.