À Johannes Antonides Vander Linden, le 22 mars 1662

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 126 ro.

Cl. Viro D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

Vir Cl.

Amicus noster Pietreus mihi vale dixit et Ambianum reversus est, Teque
ex animo salutat. D. illum Ludov. de Sainct Aubin, sive du Buisson
vel non novi vel non memini. Iconem tuam integram et illibatam
accepi, eamque reposui juxta Fernelium nostrum. Fasciculus
meus tibi desinatus ut hîc audio brevi Tibi reddetur per filium
D. Blaeu : navis enim discessit in Hollandiam vestram
perventura. De Locatello nullus hîc audivit quidquam nec vidit
unquam. Planis Campi Opera nullibi prostant : si quæ sint Exemplaria
residua alicubi latent quod nescitur : Syndicus Bibliopolarum
Parisiensium post sedulam inquisitionem factam mihi
retulit suspicari post mortem Bibliopolæ, qui librum excuderat
ab ejus uxore tradita fuisse Seplasiarijs ut ex ijs tamquam merce
pessima, conflarentur piperis thurisque cuculli. In fasciculo
illo supra dicto reperies Calvum Romanæ editionis. Si quis apud
vos Lutetiam accedere meditetur poteris illi tuto committere,
et pro me tradere folium primum Tui Hippocratis, ut
habeam quod ostendam, ejusque spem injiciam tot Medicis
et alijs Eruditis qui undique me conveniunt. Librum Tuum
de Scriptis medicis patienter expecto. Cl. Viri D.D. Bigotius
et Vorstius Te salutant ut et Petrus Petitus, qui cogitat de
editione quorumdam Problematum Medicinalium,
t
dum se Typographus accingit ad editionem Arætei Aretæi.
De nova Erasmi editione Roterodami perficienda
adhuc omnia sunt hîc incerta : imò nondum inchoata
dicitur isthæc editio, quæ ut spero optima futura est.
Cl. Virum D. Vorstium, Stevartum et Romphium saluto :
Stevartumque rogo ut velit meminisse Chronici Viri Cl. Usserij
Armacani quod mihi promisit et cujus pretium cum alijs
quos jam debeo lubentissimè persolvam. Nihil habeo quod
possim super addere indiculo tuo de Authoribus qui meminerunt
Hippocratis : puto tamen, nisi me fallit memoria, aliquid de eo
retulisse Beatum Hieronymum Augustinum Ambrosium et Bernardum, sed ut verum dicam, vix memini.
Filij mei Te salutant et gratias agunt pro suavissima illa tua recordatione. Negotium restauratæ valetudinis
in dies belle procedit. Gazophylax noster Nic. Fouquet adhuc est in carcere verum sæpius à judicibus interrogatur,
à Rege selectis. Vale Vir præstantissime, meque quod facis amare perge. Datum Parisijs die 22. Martij 1662.

Tuus ex animo, Guido Patin.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 22 mars 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1219&cln=s

(Consulté le 27/05/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.