À Marten Schoock, le 16 avril 1662

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 125 ro.

Cl. viro D. Mart. Schoockio, Philosophiæ Professori, Groningam.

Iamdudum gestiebat animus ad Te scribere, Vir Cl. et re vera
citiùs scripsissem, nisi frustra et nimis diu literas expectassem Amici
nostri D. Chr. Utenbogardi. Verùm omnes illas moras fregit atque superavit
ardens illud votum quo me Tu damnasti : nempe ut qualescumque
Tibi gratias agerem pro libro tuo de Cervisia, quem mihi singulari tua
benevolentia et amore in me tuo, Nomini meo inscribere voluisti. Ergo
igitur quo nomine ad Te scribo hodierna luce, videlicet ut Tibi gratias agam pro
tuo munere, et utinam possem retaliare : interim v. gratum habeas velim
munusculum quod ad Te mitto per Amicum nostrum Ch. Utenbogardum :
ærea sunt dona nostra munuscula præ tuis aureis : sed ærea isthæc nostra
forsan cum tempore et 2 occasione 1 idonea fient aurea. Nosti illud Poetæ : Nunc
Te marmoreum pro tempore fecimus, etc.
Pro Cervisia tua vinum facile
obtulissem, sed hoc vetat nimia locorum distantia : pro quo aliud
in posterum offere mihi licebit. Interea tamen, Vir Cl. rogo Te, ut me
ames, et credas me Tibi in perpetuum fore addictissimum et obsequen-
tissimum,

Guidonem Patin, Doct. Med. Paris. et Prof. regium.

Parisijs, die Dom. 16. Aprilis, 1662.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Marten Schoock, le 16 avril 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1223&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.