À Johannes Antonides Vander Linden, le 22 avril 1662

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 105 vo.

Cl. viro, D. Io. Ant. Vander Linden, Leidam.

Amicus meus, vicinus meus, et ille Mercator, sed non illiteratus,
nec ignarus, D. de Laloüette, facit ut ad Te scribam. Tendit ad vos mercaturæ ratione,
et mihi pollicitus est Te aditurum, ut Te meo nomine salutaret. Filij
mei ambo Te salutant : ut et Iac. Mentel, et Petrus Petit, qui sese
accingit ad proximam editionem sui Aretæi. Typographi Lugdunenses
pergunt in suo Cardano, cujus præfationem pollicentur Augusto proximo,
quamvis istud impossibile videatur alijs, qui tantam editionem prodire
turam posse non putant ante præsentis anni finem, propter varias difficultates
et remoras quæ occurrunt in editione aliquot MS. Cl. viros saluto, D. Vorstium,
Van-Horne, Gronovium, Stuartum, Romphium, et Senguerdium.

Noster Gazophylax Nic. Fouquet adhuc in carcere detinetur : nec
quisquam novit quando desinet istud negotium. Hîc agitur de annonæ
caritate, ac emendando nimio panis pretio. Περι τος πολιτευματος
nihil et planè novi. Vale, vir præstantissime, et me ama. Datum
Parisijs, 22. Aprilis, 1662.

Tuus ex animo Guido Patin.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johannes Antonides Vander Linden, le 22 avril 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1225&cln=s

(Consulté le 27/05/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.