À Christiaen Utenbogard, le 6 juin 1662

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 108 ro.

Vir Cl. De amore in me tuo forti et constanti, ut et de fide tua nullus
dubito : dubius tamen sum an acceperis omnes meas Epistolas, ut et munusculum
pro singulari Amico, et viro Cl. D. Mart. Schoockio, sex pistolarum Hispani-
carum : super quib. singulis responsum tuum valdè exopto. Quotiescumque
voles ad me scribere, aut libellos aliquos mittere, tutò mitte quidquid habebis
Amstelodamum, ad Sim. Moinet, in Typographio Elseviriorum commorantem.
Quandonam veniet liber novus D. Mart. Schoockij, de Fermentatione ?
Hîc et eodem die, duos ex seniorib. nostris Collegis amisimus, nempe 27.
Maij, Rob. Tulloüe, prope annorum 80 : alterum, Io. de Bourges, penè
septuagenarium : quindecim adhuc me præcedunt, quos forsan posthac præ-
cedam, si Mors intervenerit : Sortes meæ in manib. Domini. Grato animo ferendum
est, et jucundè accipiendum quod evitari non potest. Lætus ergo pergam quò
pius Æneas, quò Tullus dives, et Ancus
antehac penetrarunt : æternam
lege positum est, atque constat, ut constet genitum nihil
 : pulvis enim et
umbra sumus.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 6 juin 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1231&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.