À Marten Schoock, le 27 novembre 1662

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 119 vo.

Cl. viro D. Mart. Schoockio, Philosophiæ Professori, Groningam.

Ad Te scribo, vir præstantissime, dum sæpius de Te cogito, atque scire
aveo quî valeas, quandonam mittere voles Parisios Filium tuum, quem in ædibus
meis tanquam meum, excipiam ; et quamdiu volueris detinebo, dum Iuris Civilis
studio incumbet, ac discet Gallicè loqui, Civitatem nostram maximam, opulen-
tissimam et populosissimam horis subsecivis lustrabit. Liber tuus de Fermentatione
et altera editio libri tui de Cervisia, quandonam venient ? Hîc agitur de Turfis, sive
Cespitibus bituminosis, in usum quotidianum introducendis, in gratiam multorum præser-
tim terniorum, et ad imminuendum ligni pretium prorsus iniquum ac immodicum. In
eum finem quidam dictus D. de Chambré, ejus rei licentiam obtinuit à Rege, quam
Senatus Parisiensis singulari Edicto confirmavit, sed nonnisi post auditos sex
Medicos à Principe Senatus in eam rem delectos : utrum Turfarum usus aliquo-
modo noxius esse posset : an potius civium nostrorum valetudini, et Reipublicæ
commodo infensus esse posset ?
In examen revocata quæstio probata fuit à Medicis,
ex quib. unus fui. Librum tuum ostendi et exhibui D Illustrissimo viro D. Gul. de La-
moignon
, Senatus Principi ; sed alium habeo : filius quoque meus secundus, dictus
Carolus, Doctor Medicus, aliquid Gallicè scribit de ijsdem Turfis : à libro tuo edoctus
ac instructus : si quod meditatur, in publicam lucem tandem veniat, in illo scripto suo
decorum servabit, honorificentissima facta Nominis tui mentione, et laudata singu-
lari tua eruditione, vel potiùs absolutissima, omnibúsq. suis numeris perfecta Ency-
clopædia tua, quæ Te reponit inter eruditissimos nostri sæculi summo tuo merito.
Ea de causa mitto Tibi Epistolam Filij mei, ea dumtaxat de causa ad Te scriptam.
Monui unum è nostris Bibliopolis, ut in hanc Urbem devehi curaret centum Exem-
plaria libri tui de Fabula Hamelensi : unum per Te habebam, quem Principi
Senatus obtuli, volenti et requirenti : aliud unum à Te peto, nisi Bibliopolæ vestri
aliquot exemplar[ia] mittant, quæ propter bonitatem et veritatem facilè distrahentur,
non absque eorum commodo lucróque manifesto. Amicus noster D. Utenbogardus,
per quum hanc accipies, viam certam tenet per quam quod libuerit, facilè trans[mit-]
tere potero. ^ Deusingium vestrum saluto, nisi Tibi grave fuerit. Tu v. Vir Cl.
vive, vale, fave, et meque quod facis, amare perge. Cum bona tua venia,
totam tuam familiam, liberos omnes et amicos officiosissimè saluto. Parisijs,
die Lunæ, 27. Nov. 1662.

Tuus ad omnia, Guido Patin.

^ Vidistine librum Gallicum de Fermentatione, scriptum à Domino Galateau, mag[næ]
famæ Medico Burdegalensi, adv. Thomam Willis, Med. Anglum : si vide[re]
eum cupias, facilè Tibi mittam. Deusingium, etc.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Marten Schoock, le 27 novembre 1662, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1253&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.