À Thomas Bartholin, le 29 novembre 1662

Note [t]

Ms BIU Santé no 2007, fo 118 vo.

Luce, adversus Is. Vossium. De secanda ad pubem vesica, Thesim Medicam
summi viri, D. Nic. Pietrei, ad Te mittam : fuit ille vir præstantissimus,
artifex peritissimus, et qui in Artis operibus parem vix unquam habuit ; à quo
multa optima et ad bene medendum requisita vel didici, vel discere potui :
quo nomine Manib. ejus bene precor : memini tamen ejusmodi Thesim à Cl. v[iro]
Io. Riolano, rei Anatomicæ professore regio, et Nic. Pietrei ex sorore Nep[os]
parum probatam fuisse, imò damnatam quasi parum Anatomicam, utp[ote]
quæ multis in locis peccaret in leges veritatis Anatomicæ. De qua contro-
versia Tu videbis, qui rem ipsam apprime nosti, ^ et in arte Anatomica/ plane Roscius haberis/ per universam Europam. Audio tamen sectionem illam
vesicæ ad pubem, aliquando tentatam fuisse, ad extractionem calculi, sed q[uia]
non successit, nec ægrorum, nec Medicorum præscribentium voto satisfecit[ :]
adeo verum illud Aurelij Augurelli, lib. 2 suæ Chrysopœæ.

Multa tegit sacro involucro Natura, neq. ullis
Fas est scire quidem mortalibus omnia : namque multa
Admirare modo : necnon venerare : neque illa
Inquires quæ sunt arcanis proxima : namque
In manibus quæ sunt, hæc nos vix scire putandum :
Est procul à nobis adeo præsentia veri.

Dies diem docebit, et tandem Elias veniet qui revelabit, et secretum
aperiet, frequenti experimento confirmandum : aliàs enim vana et falsa mult[a]
sparguntur in arte nostra per idiotas, Empiricos et Chymistas agyrtas, qui[bus]
fatua plebecula miserè deluditur, in quorum impostorum turba[m]
primas tenent Chymistæ, de grege hara Paracelsi, qui hoc unum agunt e[t]
student, nec aliud habent in votis quàm ut decipiant, et nimia creduli[tate]
laborantes ægros turpiter et astutè nummis emungant :

Ut faciant rem, si non rem, quocumque modo rem.

De nebulone illo famoso, pseudo-Abbate Aubrio, monstro Monsp[e]-
liensi, altero Chymicæ nequitiæ post Paracelsum et Van H[elmont,]
^ impijssimos ardeliones,/ atque ciniflones impu-/rissimos, archi-mystagogo, non dumtaxat ignarissimo, sed etiam vaferi[ssimo]
atque nequissimo, Credite me vobis folium recitare Sibyllæ : qu[æ-]
cumq. enim de eo scripsi, sunt verissima, nec tamen omnia scripsi, neq. enim tot i[m-]
posturas atque fraudes, quib. quotidie utitur impudentissimus bipedu[s]
vellem describere : nec licet per otium. Ad populum phaleras, etc. Populus vult decipi, d[oleo]
tamen quod decipiatur ; ^ quia Christianus sum : decipitur tamen per tot æruscatores et fumi vendulos, nimi[s]
profecto sacræ Themidis indulgentia : sed æquo animo et patienter feramus
quod aliter fieri emendari non potest : quandoquidem Magnatib. et magistratibus [fertur]
ejusmodi hominum genus, quod in Rep. nostra semper vetabitur et semper retineb[itur.]

Necesse Necesse


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 29 novembre 1662, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1254&cln=t

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.