À Johannes Antonides Vander Linden, le 24 février 1663

Note [t]

Ms BIU Santé no 2007, fo 138 ro.

Quibus illustrandis ac locupletandis singulis, hac Editione primùm accedent per in ipsum
Hollerium, Commentarij et Observationes selectæ D viri olim ClarissimiD. Io. Hautin,
Doct. Med. Paris. qui hîc obijt anno 1616. quiq. ante obitum primas tenebat in praxi
Lutetiana, cum Io. Dureto, Lud. filio, viro peritissimo ; et Opt. Max. Medicorum
principe, numquam satis laudato, Sim. Pietreo ; illius Patre qui Iconem tuam à Te
accepit, ante annum mihi reddendam : pro qua feliciter accepta iterum Tibi gratias
ago singulares. Hîc nempe obijt M. Io. Merlet, nostri Ordinis Antiquior Magister, quem
catarrhus præfocans in biduo oppressit anno æt. 82. Habebat Commentaria affecta
et perfecta in Historias Epidemicas Hipp. Filium habet Collegam nostrum, qui forsan
curabit eorum editionem. Hîc agitur de bello in Italia gerendo : sed contra quem nescitur
an adversus Iovem Capitolinum ? an Hispaniæ regem ? an G ad obsidendam Genevam
Allobrogum
 ? mysterium est. D. Nic Fouquet, olim regiæ Gazæ præfectus, adhuc
latet in carcere ; sed quamdiu, præter Regem nemo novit. Ambo Filij mei Te
salutant. Proximo vere à Carolo meo accipies Fulvium Ursinum, de Familijs
Romanis,
cujus hîc habeo Exemplar Tibi destinatum, cum ejus Epistola : et unum
aliud pro Cl. viro D. Rein. Neuhusio, Edonis filio, ICto Alcmarino, amico
nostro, et cujus Epigramma præfixum fuit ipsi novæ Editioni Fulvij Ursini.
Librum ipsum dicavit Carolus meus Regi nostro, qui acceptum librum aperuit, et
incidit in paginam in qua legitur epigramma R. Neuhusij : quæsivit Rex quis ille esset
ille esset : Neuhusius : respondit Carolus : eum esse Ille est ICtums Hollandums, eúmq. isque virum eruditissimums,
Amicum meum mei Parentis Amicus singularis. Clarissimos tuos Collegas saluto,
ex ijs præsertim D.D. Vorstium, Van Horne, Gronovium, Stevartum, Romphium.
Dicitur Dominus Gronovius meditari novam Editionem Epistolarum Ios. Scaligerij et Is.
Casauboni :
Utriusq. Authoris aliquas habeo ad manum, quas illi mittere paratus sum,
si de illis edendis seriò cogitet : et hoc utinam perficiat, sive novam editionem renovet,
ei supplementum addendo, sive quid aliud moliatur in tantorum virorum laudem,
et posterorum commodum. Vale carum caput, et me ama perge. Scriptum
Parisijs, 24. Febr. 1663.

Tuus es animo, Guido Patin.


Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Lettre de Guy Patin à Johannes Antonides Vander Linden, le 24 février 1663, note t.
Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1262&cln=t
(Consulté le 08.12.2022)

Licence Creative Commons "Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron" est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.