À Johann Daniel Horst, le 8 mars 1663

Note [t]

Ms BIU Santé no 2007, fo 139 vo.

Hîc currit sub prælo magnus liber Therapeuticus, in folio, nempe
Iacobus Hollerius, de morbis internis, cum ejusdem Scholijs ; Lud. Dureti
Ennarationibus et Annotationibus ; Ant. Valetij Exercitationibus :

qui tres fuerunt Medici Parisienses : hoc Opus antehac fuit editum
multis in locis : amplissima omnium Editio fuit Genevensis, in 4. anni 1635.
cui superadditur in hac postrema, ad insignem locupletationem tanti
Operis, nobilis accessio, nempe Io. Hautin, Doct. Med. Paris. Commen-
taria et Observationes selectæ :
quæ apud heredes, MS. manuscriptæ latebant. Obijt
ille valde senex, et multæ eruditionis anno 1616. Primus Ille tenebat
in Praxi nostra, cum Io. Dureto, Lud. filio, et Sim. Pietreo, viris
optimis, artificibus præstantissimis, et planè Roscijs, in bene agendo : qui
tamen successores habuerunt paucos sibi pares, sed multos longè impares. Studium
novitatis multos infatuat ; plurimúmq. metuo ab istis nebulonibus, qui
spreta et neglecta veterum doctrina, (Hipp. Aristotelem et Galenum intelligo,) nimis
facilè se patiuntur effascinari per tot nugas et insomnia, quæ in vulgus
effunduntur per portam eburneam : nisi viri fortes ac boni, Tui similes,
tantis conatib. fortiter intercedant, et sacrosanctæ nostræ Medicinæ
dignitatem illibatam tueantur, et à contemptu vindicent. Ægrè
fero quod Ars nostra præstantissima et per se divina, tot sit novitatibus
obnoxia, tot technis, fraudibus ac imposturis pateat, per quas mundus vult
decipi, et sæpe decipitur : Nempe omnis ordo exercet histrioniam : Vænalium
grex, Rex, Sacerdos, Plebs, Eques, etc.
Mitto ad Te librum quem hîc habe-
bam de fœtu Mussipontano, Honorati Mariæ Lautier, Medici Aquensis,
quem ipse Author antehac ad me misit, et qualem optasti : habeas igitur
illum Tibi : si quid haberem melius, Tibi commodum, lubens 2 mitterem 1 et facilè.
Interim habeas quoque duos alios libellos, nempe Paranymphum
Medicum Roberti Patin
, Filij mei majoris natu, et Itinerarium Domini
Comitis de Brienne :
utriusq. duo sunt Exemplaria, ex quib. unum tuum
erit, alterum genero tuo Dno Straussio offero, cum plurima salute : quib.
aliquot Theses adjunxi de nostris : quæ utinam Tibi placeant. Petrus
Petitus, Med. Paris.
novam urget editionem Aretæi, vetustissimi Medici,
cum sua Versione et Notis : quamprimum lucem videre poterit, eum ad Te
mittam, cum Hollerio de morbis internis, quem bona fide Tibi polliceor.
Si quid aliud ex hac Urbe cupias, pete et impetrabis : sed pauci libri Medici
hîc excuduntur, à quib. abhorrere videntur nostri Bibliopolæ, meri
lucriones, quasi minus distrahantur quàm alij. Nónne meministi Te


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 8 mars 1663, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1265&cln=t

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.