À Sebastian Scheffer, le 26 mars 1663
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 141 vo.
Eidem Seb. Scheffero, Francofurtum.
Etsi nihil mihi supersit quod scribam, iterum tamen scribo per nostrum
Sebastianum, cis paucos dies hinc abiturum, et ad vos reversurum : qui
sperat ad nos reddire intra tres menses, et per eam viam tuas expecto :
ut et Opus Vorburgianum, quod nondum Lutetiam pervenit : de quo ad Te
scribam quamprimum accepero atque videbo : eiq. gratias agam qui misit.
Nihil hîc habemus novi de bello, neque de Papa : sed multi libri speran-
tur ante duos menses tam ex Anglia quàm ex Hollandia. D. Vander
Linden suam editionem Hippocratis urget Leidæ, quæ ad finem properat : duo
sunt futuri tomi in 8. Hîc habemus Typographum Lugdunensem, cui spero
me traditurum ^ quando in Urbem/ suam revertetur MS. meos Casp. Hofmanni, quorum editionem perfectam
ante annum pollicetur. Quod utinam tandem et feliciter contingat.
Vale vir Cl. et me ama. Parisijs, 26. Martij, 1663.
Tuus ex animo, Guido Patin.