À Johann Daniel Horst, le 20 juillet 1663

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 149 ro.

Cl. viro Io. Dan. Horstio, Medicinæ Doctori, Francofurtum.

Hodie non sine lacrymis et in magno dolore ad Te scribo, Vir Cl.
propter nobilem adolescentem à Te antehac mihi commendatum, qui pessimo
suo fato et propria culpa perijt ex febre maligna : Dominum Pöck intelligo, Iuris
studiosum Ulmensem. Rusticationis et recreandi animi gratia cum alijs socijs profectus erat
in Arcem quandam regiam quæ vocatur ab Illustriss. Thuano, Fons Blaudus :
Gallicè Fontainebleau : in qua peregrinatione per aliquot dies hæsit : unde tamen
reversus est, sed cum febre, ut audio non ita luculenta : vocavit ad se pharmaco-
pæam, à quo porrecta sunt illi quædam medicamenta : et tandem duo vomitoria : haud
dubiè stibium fuit, Chymisticum venenum, à quo tot et tanti miserè perierunt :
à duplici isto deleterio pharmaco quum fuisset adaucta febris, et prior morbus
supra modum incanduisset, de me accersendo cogitavit : et cui statim adfui : mox
deprehendi hominem moribundum, ex febre continua maligna, cum fœdo
alvi profluvio, intensissimo capitis dolore, anxietate mira, jugib. vigilijs, cum
nausea, et summa partium thoracicarum oppressione : lacrymæ illi fluebant ex
oculis involuntariæ, quod est in acutis mortiferum : vires etiam prostratæ :
monui eum de periculo, sed quasi de vita desperans, imò et quodammodo delirans,
nullam mihi fidem adhibuit super venæ sectione, qua potissimum indigebat :
sequenti die tale auxilium planè respuendo, dixit se malle mori quàm pati
venæ sectionem :
dum monerem eum de necessitate mittendi sanguinis, totus in lacry-
mas solutus, passus est sibi brachium à Chirurgo obligari : sed mox mutavit sen-
tentiam, et quasi phreneticus, Chirurgum non admisit, imò dimisit : quib.à
me perspectis, de eo deserendo cogitavi, nec tamen deserui ; sequenti enim die ad eum reversus
sum : sed omnia mihi conclamata apparuerunt, ex adaucta omnibus symptomatis : indeq.
mors intervenit : ex quo fortiter doleo. Vale, Vir Cl. et me ama. Parisijs, die
Veneris, 20. Iulij, 1663.

Tuus ex animo, Guido Patin.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 20 juillet 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1286&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.