À Bernhard Verzascha, le 8 novembre 1663

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 150 ro.

Clarissimo Viro D. Bernardo Verzaschæ, Med. Doct. Basileam.

Duplici eóque maximo me affecisti beneficio, Vir Cl. tum quod mei
recordatus, data occasione generosi Viri Legati vestri, ad me scripseris :
tum etiam quod egregio munere beare me volueris : quo nomine gratias ago
Tibi singulares : sed utinam aliquando possim Tibi retaliare : et etiam aliquid
præstantius atque melius referre : quod me tandem facturum non despero,
prout nobis occurret aliquid Te dignum, vel tuæ munificientiæ analogum.
Quod Riolano Seniori nostro, et in Cathedra regia Antecessori meo, vindicia scripseris
gratias habeo quam maximas ; sed quidquid in eum Zoili debacchentur,
totum illud frustra erit, et eorum conatus irriti, numquam succedent,
quoniam ante obitum sibi nonimentum erexit ære Corinthiaco perennius
atque pretiosius : verbo dicam de illo summo heroe in familia [Æscu-]
lapij, quod olim rex ille de Alexandro magno, postquam fatis [cesserat]
Etiam mortuus adhuc imperat : sic apud omnes bonos vivit et spirat Riolanus
noster : et quamdiu florebit Anatomicum studium, tamdiu vivet atque lau-
dabitur noster Riolanus, tanquam vir summus, ac æterna laude dignissimus.
Virulentam illam Præfationem numquam vidi : ubinam et in quo libro legatur,
nescio. Bibliopolis nostris in Germania agentibus libros tuos commendabo, ut inde sibi
exornent aliquot Exemplaria quæ possint emere nostri Candidati, quib. utrumque
Opus non segniter laudabo vere proximo, quum publicas Prælectiones meas
circa Martium mensem in regia Schola repetam. Dominum Legatum ves[trum]
adibo, et quantum in me erit, officiosissimè salutabo : sed utinam Artis n[ostri]
benificio nusquam indigeat. Interea v. Vir Cl. vive, vale, et me amare [perge.]
Parisijs, 8. Nov. 1663. Tuus ex animo, Guido Patin, Doctor Med. et P[rof. regio.]


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Bernhard Verzascha, le 8 novembre 1663, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1301&cln=s

(Consulté le 16/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.