À Christiaen Utenbogard, le 6 février 1664
Note [t]
Ms BIU Santé no 2007, fo 163 ro.
☩ Hîc habemus Bibliopolam Roterdamensem, dictum de Leers, per quem ad Te
mittam, hinc discessurum, Caroli mei librum de Familijs Romanis : Opusculum
ejudem Gallicè scriptum, de Turfis, sive cespitibus bituminosis, des Tourbes :
Opusculum Salmasij de Manna et Saccharo, sed imperfectum : et Hollerium,
de morbis internis, cum Commentarijs variorum, etc. in folio : ut et alia si occur-
rant. Vale igitur et vive, Vir Cl. méq. Tui amantissimum, amare ne
desine. Parisijs, 6. Febr. 1664. Hortum Blæsensem et Plantas Cana-
denses Iac. Cornuti nondum habeo, sed spero : utrinque libri Exemplaria vel
sunt distracta, vel latent alicubi, quamvis non apud heredes : obijt enim uterque
Author Operis, cujus nullus fuit unquam certus Bibliopola.