À Christiaen Utenbogard, les 10 et 28 mars 1664

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 168 ro.

Cl. viro D. Christ. Utenbogardo, Medicinæ Doctori, Ultrajectum.

Postremæ tuæ paucis responsurus, Vir Cl. magnanimiter dico, et voveo, Bene
habet quod vivis et vales : et utinam diu. De obitu Cl. viri et Amici nostri eximij,
D. Vander Linden, audivi, et ægrè tuli, et fortiter doleo : adhuc enim potuisset
Resp. Medica locupletari et perfrui tot laboribus quib. facilè indulgebat, nisi
longiorem vitam fata ei invidissent : sed in hoc versatur eorum iniquitas,
quod viros eruditos vix sinunt diurnare ; et hoc est ingratæ Naturæ stipendium in eos, qui dum
famam quærunt, obitum sibi accelerant : dúmq. otio literario dediti sedent ad libros, omne
otium eis præcluditur, Parcarum malignitate, ne dicam tetro quodam livore et odio
abominando. Quos mihi emisti libros mittendi nullam puto esse viam tutiorem, quàm per
illum Nepotem tuum Amstelodami degentem, qui eos huc mittet ad suum Sodalem, id est,
à son associé ou comissionnaire, cui vecturæ pretium persolvam, ut et emptionis prout
indicaveris : si tamen aliam habeas aut nanciscaris occasionem quæ Tibi magis arrideat, fac
ut volueris. Cl. virum saluto D. Mart. Schoockium, ut et ejus filios : quid novi molitur
et ut Pliniano verbo utar, qui musinatur ? quidquid ejus habebis novi, includes in primo
fasciculo. Duo nobiles Galli Te salutant, et forsan æstate proxima iterum Te visuri.
Filio D. de Leers commissus fasciculus postquam Roterodamum pervenerit, mittetur
Leidam, eum enim destinavi D. Vander Linden : cujus filius à me monitus, partem optimo
Parenti destinatam, sibi retinebit : alteram v. nempe tuam, ad Te transmittet : et sic
oportet fieri, quia aliter non potest : necdum enim me monueras de amico tuo Roterod. D. Iac.
Doorburch ;
neq. tunc temporis poteram cogitare de obitu Amici nostri Vand. Lind. Hortus D. Ioncquet
transijt in hortum regium : ejus librum si non acceperis mittam prima occasione, quem tamen puto
olim misisse. Horti Regij Blæsensis Authorem esse audio quendam Botanistam, Gastonis
Ducis Aurelianensis, Regis nostri patrui domesticum, dictum Brunier, Laugier, etc. Per amicum
quendam Gandanensem literas ad Te misi, in quib. aliquot semina continebantur ; puto eas
à Te jam acceptas, aut saltem quamprimùm accepturum. Quidquid in posterum habebo
Tibi mittendum, tutò mittam per eas vias quas mihi indicasti, nempe per D. Romph, aut
D. Doorburch, aut D. Bisdommer. Parænesim illam Veslingij ad rem herbariam, quam
indicas, numquam vidi : ubinam illa legitur ? Davissonius ille vivit in Polonia, Chymista
famosus, senex, et multarum rerum ignarus, præsertim rei Botanicæ, et quod longè
præstantius est, Methodi Galenicæ, quâ solâ tanquam clavâ Herculis, omnes morbi feliciter
debellantur, longè tutius quàm per metallica, quib. non tam prudenter utuntur quàm
nimis impunè et impudenter abutuntur isti decoctores et male feriati carbonarij.
De pretio librorum à Te mihi emptorum, quales sunt Cat. Tib. Prop. variorum et alij,
ne angaris quæso : utinam tamen eos brevi accipiam : pretium istud nihil me moratur, nec
impedit. Vale Vir præstantissime, Amicorum meorum flos delibate, et me quod facis,
amare perge. Archi-Mystagogo vestro Voetio qui factum est ? vivitne, scribitne,
an tanquam delirus senex alicubi latitat ? On a mis dans la Bastille depuis 3. jours, pri-
sonnier, le principal Commis de Monsieur de Lionne, Secretaire d’Estat, qui avoit intelligence secrette
et en cachette, avec l’Ambassadeur d’Espagne. Voila qui sent la corde :
Nosti Scioppianum
illud Machiavelisticum : Legatus est vir bonus, peregre missus ad mentiendum, Reipublicæ
causa. Vale iterum, vive, et me ama. Parisijs, die 28. Martij, 1664.

Tuus usque ad aras, Guido Patin.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, les 10 et 28 mars 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1324&cln=s

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.