À Thomas Bartholin, le 27 juin 1664

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 164 ro.

Cl. Viro Thomæ Bartholino, Hafniam.

Antehac ad Te scripsi, nempe 8. Aprilis, per nobilem quendam
Norvegum, dictum D. Anderson : ecce iterum scibo per cognatum tuum,
Matthiam Wormium, qui sese accingit in dies, ut statim ad vos revertatur.
Nihil hîc habemus novi in reb. literarijs, neq. in politicis. Proximo mense
hîc expectatur cardinalis Papæ Legatus, ne dicam ligatus à latere, qui
veniam petiturus accedit ad Regem nostrum : ergo sine dubio Rex
noster est superior Papa. Quid fiet Fuqueto, nemo novit præter
Regem, cujus jussu à triduo abductus est in aulam, cum alijs captivis,
quorum singulorum sortes in manibus Domini. Si noveris nobilem illum
Danum, D. de Rosencrans, qui hîc ante annum fortiter decumbebat, eum
quæso nomine meo saluta, et renuntia me nihil ad illum scribere, propter
otij penuriam : interea v. hoc unum sciat, duos illos libros quos nuper à
me postulavit, me non habere, nec unquam habuisse : vidisse tamen : sed
sciat velim librum illum MS. Io. Bodini non esse tanti, nec dignum esse
qui operosè perquiratur : de eo judicium sanum sincerè protulit Vir Cl.
Hugo Grotius, in suis Epistolis. Quod spectat ad alterum, qui est Amici olim mei
Gabr. Nuadei, viri optimi, sciat illum esse rarissimum, ac inventu
dificillimum, etc. Si apud vos vivat vir Illustrissimus Legatus olim
vester, apud quem de Te sæpius egi, D. Annibal Sesteed, eum quæso
per me saluta, ut et D. Guen, D. Biermannum, Olaum Wormium,
ac D. Fratres tuos. De tuo Celso Io. Rhodij quid vis ut sperem ? quid
hodie moliris novi in Reipublicæ literariæ commodum ? nondum enim cessandi
tempus est, dum lux tua tam feliciter lucet. Deus Te servet, mi Barto-
line,
vive, vale, et me quod hactenus fecisti, amare perge. Parisijs, 27. Iunij,
1664.

Tuus ex animo, Guido Patin.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Thomas Bartholin, le 27 juin 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1335&cln=s

(Consulté le 25/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.