À Sebastian Scheffer, le 21 août 1664

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 175 ro.

Cl. viro D. Seb. Scheffero, Med. Doctori, Francofurtum.

Quæcumque ad me nuper misisti, Vir Cl. feliciter accepi, ut et
exiguum illum fasciculum selectarum quarundam Theseωn, quas ad me
sedulò misit D. du Clos, medicus Metensis, amicus meus optimus, et ipse vir
præstantissimus : qui de Te magnificè et admodum benevolè ad me scripsit,
Tu quoque aliquando ad illum scribe : est vir eruditus, civilis ac utilis amicus :
de tua notitia gaudet ac gloriatur ille, Tu v. ejus amicitia utere ac fruere : quod si
feceris, certò Tibi spondeo, numquam pœnitebit : facillima est illa via, ut et
tutissima, ex Urbe vestra per Metensem, (ad D. du Clos) aliquid transmittendi
Parisios, nec ullam aliam esse puto certiorem, tutiorem aut breviorem : verùm
inter alias, apage illam Genevensem, nimis longam, minùs tutam, atque
difficiliorem : per illam viam Metensem poterunt mitti Theses, libri, ut et
Epistolæ tuæ, quando volueris. Quod spectat ad alterum fasciculum, Genevensi
Bibliopolæ traditum, eum optimè accepi, in quo reperi quæ scripseras, Cl. Hofmanni
libri L. exemplaria : cum Sylvij Collegio pract.ico, et Iconum virorum illus-
trium partibus aliquot : sed est Opus imperfectum, cujus perfectionem et
finem, à Te, suo tempore expectabo : in cujus parte x. spero videre aliquam partem
eorum quæ 2 ad Te 1 antehac misi. De tua schedula, per quam debeo 14. Imperiales
cum aliquot 13. assibus, obtuli summam P. Moquillon, quam noluit accipere, ut-
pote destinatam Speculo tibi mittendo, quod quidem facilè comparabitur,
sed quo vectore perveniet Francofurtum ? certè non video, nec habeo quemquam
illud facile emam pulchrum et electum, Tu v. effice ut aliquis vecturæ
provinciam sibi assumat : hoc enim renuunt vestrates mercatores, propter,
ut inquiunt, materiam frangibilem : nec improbo tale responsum, est enim
periculosæ plenum opus aleæ, tale quid tam procul transvehere, quod
minima de causa frangi potest : aliam igitur mercem elige quæ tutiùs et faciliùs
mittatur.


Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Lettre de Guy Patin à Sebastian Scheffer, le 21 août 1664, note s.
Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1341&cln=s
(Consulté le 13.05.2021)

Licence Creative Commons "Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron" est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.