À Johann Daniel Horst, le 22 août 1664

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 164 ro.

Cl. viro D. Io. Dan. Horstio, Med. Doctori, Francofurtum.

Binas tuas accepi, Vir Cl. alteram per carissimum Filium, quem
cum gaudio excepi : alteram per D. Ochsium. Filius tuus optimè valet,
publicis meis prælectionibus jam ter interfuit : quib. proximo mense finem
imponam : aliud initium daturus proximo mense Febr. si Deus vires, otium
et valetudinem dederit. Tota hyeme celebrantur hîc multa dissectio-
nes Anatomicæ, tam publicæ quam privatæ : quas videbit Filius tuus ad
satietatem usque, si voluerit : interea studiorum ejus rationem habebo, et libros
quibus indigebit suppeditabo : imò opus, opem et operam, et rem totam polliceor :
idcirco de nulla re anxium Te esse velim. Vive, vale, et me ama. Parisijs,
22. Augusti, 1664.

Tuus ex animo, Guido Patin.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 22 août 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1342&cln=s

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.