À Johann Georg Volckamer, le 4 décembre 1664

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 180 vo.

Clariss. Viro D. Io. Georg. Volcamero. Noribergam.

Nuper ad Te scripsi, vir Cl. ecce tamen iterum scribo ut respondeam
postremæ tuæ, in qua egisti de emendia supellectile quadam
instrumentorum chirurgicorum, de quibus habendis consului
Chirurgum, virum mihi amicum, et artificem peritissimum :
ille consuluit Opificem, virum bonum et eruditum in arte sua,
à quo sumpsit n
Nomenclatorem multorum ejusmodi organorum,
quem ecce Tibi mitto. Quod si aliquid in illo desit, Tu videbis
cum peritis rei chirurgicæ : quidquid enim ultra desiderabitur,
facillimè superaddetur, idque totum vulgari pretio, et absque
ulla fraude : vide ergo et examina Nomenclatorem quem ad
Te mitto, habeásque pro certo me, quantum in me erit, daturum
operam ne quis nos fallat aut in re ipsa aut in pretio emptionis.

Præterea scias velim me in fasciculo librorum nuper
transmisso Lugdunum ad D. Car. Sponium, Doct. Medicum,


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 4 décembre 1664, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1361&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.