À Johann Georg Volckamer, le 13 février 1665
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 184 vo.
Cl. viro D. Io. G. Volcamero, Noribergam.
Hodie tuam accepi cum Rolfinckiana : cui sic paucis respondeo. In fasciculo
per me Lugdunum misso, pro D. Richtero, duo reperies Opuscula Chirurgica Iac. de
Marques : alia quoque nominantur in tuo indiculo posthac habenda, si occurrant : de
quibus, tamen sic Te monitum velim, de singulis. L’Anatomie Françoise de Gelée, est
miserrimum compendium ex Andrea Laurentio et Io. Riolani prima Editione,
ante annos 54. consarcinatum quod hîc ex industria necligitur : mittam tamen si requi-
ras posthac. Chirurgie Françoise par Dalechamps, in 4. non amplius prostat : si tamen mihi