À Heinrich Meibomius, le 27 février 1665

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 185 vo.

Cl. viro D. Henrico Meibomio, Med. Doctori, Helmstadium.

Laus sit Deo Opt. Max. Vir Cl. quod tuas tandem acceperim, ex quibus
intelligo Te valere et vivere mei non immemorem. Gratias Tibi ago pro collecto
fasciculo, qui utinam sit amplus, et multa contineat : sed pretium non indicasti, fac
igitur ut refundam, quod faciam libentissimè : aut accipies illam summam à Domino
Lud. Heron, Gallo, Mercatore Hamburgensi, ut ad Te scripseram : aut eam à Te
indictam, si malueris, hîc reddam D. Bec, Serenissimi vestri Principis Administro.
De mittendo a. fasciculo per Francofurtum, fac ut volueris : putassem tamen et
breviorem et tutiorem fore viam per Hamburgum, ut antehac ad Te scripsi : Cl.
Schefferi librum de Philosophia Italica nondum vidi, sed hîc expectatur : nec dubito tandem
venturum. Cometa nuper visus multos exercuit, sed neminem video doctiorem factum
ex talibus scriptis. Dicitur Lugduni quidam Iesuita, Pater de S. Rigaud, de eo de eo
scribere tractatum elegantem, quem si volueris mittam. Ille a. de quo inquiris,
est Sacerdos dictus Gendron, Vicaire de Vauvres, entre Chartres et Orleans :
Chirurgus fuit antequam sacerdos : huc fuit evocatus postquam Medici et
Chirurgi regij morbum illum Reginæ M. άνίατον esse agnoscerunt : nec est quod
quidquam mireris, tales enim agyrtæ et nebulones sacrificuli placent aulicis
feminis, et Principibus : Mundus omnis exercet hitrioniam : et interea optimi
quique moriuntur. Patere ut aurem Tibi vellam de Historia tua Medicorum :
ut et de Tractatu Philologico de Cervisia : cujus editionem hîc procurabo si volueris
mittere. Cl. viros Conringium et Voglerum saluto. Vale et me ama. Parisijs,
die Veneris, 27. Febr. 1665.

Tuus ex animo, Guido Patin.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Heinrich Meibomius, le 27 février 1665, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1375&cln=s

(Consulté le 26/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.