À Sebastian Scheffer, le 6 mars 1665

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 186 vo.

Clariss. viro Seb. Scheffero, Med. Doctori, Francofurtum.

Vir Cl. Tradidi Seb. Switzero Misi ad D. Horstium, Vir Cl. per Seb. Switzerum parvum quen-
dam fasciculum, in quo habentur tres Tractatus MS. Viri Cl. Casp. Hofmanni, de Calido innato,
de Humoribus, et de Partibus similaribus,
quos tuæ fidei committo, ut eorum editionem quam citò
poteris, summo Reip. Medicæ commodo promoveas, quod hîc non potui præstare propter summam
ac penè publicam Typographorum nostrorum egestatem, quæ per totam Galliam nimioperè
viget, proh pudor, etc. Posteaquam conveneris de Typographo, agemus ambo de adornanda
prima libri pagina, sive de frontispicio Operis totius, ut et de Epistola dedicatoria, nimirum
et cui et quando. Hodie nunc nunc consului quendam Mercatorem Metensem, pro illo
tuo expectato Speculo : de quo ad Te perferendo etiam egimus cum quodam auriga, qui
retulit se nolle tale quid aggredi, nec unquam aggressurum, propter vitream naturam
quæ haud dubiè frangeretur : quod si cogeretur istud præstare, pro vecturæ pretio
vix nihil minus postularet quàm 27 lt. Turonenses, id est neuf escus : quæ quidem
summa plusquam dimidiam speculi summam superaret, aut saltem æquaret. Quæ quum
singula considero, audito quoque V. Cl. Domino du Clos, Medico Metensi, (qui pro Civitatis
suæ rebus politicis hîc agit à duob. mensibus, et suprà,) qui proprio fretus experimento negat
ullum reperiri posse rhedarium vel aurigam qui suscipiat talem vecturam : imò audacter affirmat
Francofurti non deesse Specula, cujusvis magnitudinis, ideóq. frustra futurum
si Lutetia ad vos transferantur. Vide igitur quid velis me facere, vel decerne de
tua pecunia quam habeo in manibus. Quid tandem nobis sperandum de vestrate
Chalcographo, et decima parte Iconum ejus ? Nihil hîc habemus novi præter
ea quæ scripsi in mea, 29. Ianu. 1665. ^ Vale, et me ama, Vir Cl. 6. Martij, 1665.

^præter hoc unum, que Monsieur le cardinal de Retz arriva hier à Paris, qui, peu
de jours apres avoir veu le Roy, partira d’ici pour s’en aller à Rome, y estre
nostre Ambassadeur extraordinaire. Vir Cl. Henr. Meibomius, Professor Helmes-
tadiensis, nuper scripsit se brevi missurum ad vos, fasciculum quendam Thesium
et Libellorum ad me mittendorum : postquam eum acceperis, mitte quæso
Metas, cum hac inscriptione : à Monsieur Monsieur Patin du Clos, Docteur en Med. à Mets, et
pour estre envoyé à M. Guy Patin, Docteur en Medecine et
Professeur du Roy, à Paris.
Pro pretio vecturæ quidquid impensarum feceris,
libenter refundam. Hîc à Rege, quem multi insequuntur, seriò agitur de
instaurando Commercio Indico : quod utinam ei et ac toti Galliæ feliciter succedat.
Saluto carissimam tuam uxorem, quæ utinam feliciter ac facilè pariat,
et pulchra faciat Te prole parentem. ^ Vale, Vir Cl. Parisijs, 6. Martij, 1665.

^ Cl. Virum D. Horstium saluto, qui de Te Parentéq. tuo Cl. peramanter ac
benevolè admodum nuper ad me scripsit : fac igitur ut amor ille vester vigeat,
et propter me in dies firmetur ad adaugeatur. Saluto quoque nobilem virum
Dom. Pentz de Pentzenau, virum eruditum ac eximium. Vale, etc.


Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Lettre de Guy Patin à Sebastian Scheffer, le 6 mars 1665, note s.
Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1377&cln=s
(Consulté le 13.05.2021)

Licence Creative Commons "Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron" est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.