À Johann Georg Volckamer, le 9 juillet 1666
Note [t]
Ms BIU Santé no 2007, fo 208 vo.
cæteræ demersæ sunt, ac in profundum maris depressæ, non sine magna
Anglorum jactura, summóq. totius gentis incommodo ac detrimento.
Audax Iapeti genus : dicuntur tamen ad novum certamen iterum sese accingere,
quod utinam bene vertat et feliciter succedat fœderatis nostris. Veteres
omnes Amicos nostros saluto, præsertim DD. Richterum, Dilherum,
Fabricium, Med. Doctorem, et Cl. Rolfinkium, cui statim respondebo, quum
ejus epistolas accepero. Vale, vir eximie, supra omnes alios mihi colendissime,
et multis nominibus observandissime : vale flos amicorum, meq. quod
facis, amare perge. Parisijs, 9. Iulij, 1666. Tuus ad omnia, G. Patin.