À Johann Georg Volckamer, le 4 novembre 1666

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 209 vo.

Eidem.

Ultimam tuam accepi, Vir Cl. per duos juvenes Hamburgenses, qui tuo suóq.
nomine mihi semper erunt commendatissimi. Quod eruditissimo viro D. Mich. Dilher
doleant oculi, ex animo doleo : morbus est studiosis hominibus familiaris, cujus curationi
adversantur vigiliæ et vinum : meministi Martialis : Vinum Phryx, oculus bibit
venenum :
utinam citò restituatur : eum saluto cum alijs Amicis, D.D. Richtero,
Fabricio, Felwingero, etc. Viris bonis et Christianis omnes anni sunt climatericæ :
frivola isthæc enumeratio ad nos derivata est ex fæcibus Platonis, qui fuit
speciosus nugator, post somnia Pythagoræ. Summum apud nos Ophtalmiæ
remedium est basilicarum venarum sectio, ex utroq. brachio, præsertim è directo,
sæpius repetita, cum tepidæ fotu ex aqua Sequanæ. Cohibito biliosi affluxu
ad oculum, et mitigato dolore, blandè purgamus ex cassia et folijs Senæ in
decocto conveniente : sed nihil est festinandum : aliàs enim est periculosa purgatio ; longè tutior
est venæ sectio, quæ in tali affectu non minùs requiritur quàm in febre assidua,
aut in angina, et alijs inflammationibus internis. Hîc inclusas fidei tuæ commendo.
Vale. Parisijs, 4. Nov. 1666.

Tuus G.P.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Georg Volckamer, le 4 novembre 1666, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1442&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.