À Johann Theodor Schenck, le 6 novembre 1666

Note [t]

Ms BIU Santé no 2007, fo 211 ro.

solet ad Pontem novum, diebus festis : vix differt talis compositio ab
ea quæ vulgò vocatur in Officinis, Theriaca diatessaron. Magnam
famam sibi conciliaverat iste Nebulo, dum eam esse polliceretur
summum alexipharmacum adversus omnia venena ; (Galli nostri
dicunt, un puissant et grand contrepoison :) sed illa fama fuit
exigui temporis : verbosis et ampullatis atque sesquipedalibus ejus
promissis defuit eventus atque fides : ideóq. licet imperitæ ac
stultæ plebeculæ antehac imposuerit, nemo tamen amplius hodie
decipitur. Dysenteria propriè loquendo est febris intestinorum, ut
arthritis febris articulorum. In dysenteria multæ partes afficiuntur,
hepar, intestina, pancreas et mesenterium, à quib. intemperatis
stillat serum acerrimum quod vellicat intestina, unde tormina
et dolores acutissimi : in tali affectu nobis summa præsidia sunt
venæ sectio, etiam sæpius repetita, ex utroq. brachio, pro ratione
plenitudinis, febris, doloris et aliorum symptomatum, pro virium
modulo : et sæpe desinit affectus iste in gangrænosim instestini,
vel atoniam hepatis, cum άποςιτία lethali. Domito, vel
saltem represso morbi vigore, per venæ sectionem, per enemata crebra,
refrigerentia et detergentia, blanda purgantia revocantur in usum,
qualia sunt cassia, sena, rheum, confectio universalis, syr. de chicorio
compos. cum rheo, etc. sic facilè abstinemus à laudano Chymi-
starum, ab opio, ab Opiata Orvietana, et alijs consimilibus
venenis : sed benigna semper esse debet ipsa catharsis. Hîc habeo
tractatum Oribasij Græcum, nempe Collectanea Anatomica ex
Gal. in 8. 1556.
quem mittam si volueris : si alia occurrant, eos
Tibi emam et mittam : de pretio ne sis sollicitus : omnia Tibi voveo.
S[cir]e velim annon aliquid prostet apud vos contra Theriacam :
Disputationem enim publicam meditor adversus eam, et multiplices
abusus qui eam insequuntur. sed redeo ad impensas à Te pro me
factas in emendis libris : eas Tibi restituet D. Volcamerus, per quem
hancce meam accipies, et ego illi reddi curabo per D. Nic. Picques
Mercatorem Parisinum. Interea v. vide et indica mihi quid cupias ex
nostra Gallia, aut saltem ex alma Lutetia Parisiorum. Vale, Vir Cl.
meq. quod facis amare perge. Parisijs, 6. Nov. 1666.

Tuus ex animo, G.P.


Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Lettre de Guy Patin à Johann Theodor Schenck, le 6 novembre 1666, note t.
Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1446&cln=t
(Consulté le 06.12.2021)

Licence Creative Commons "Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron" est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.