À Johann Daniel Horst, le 7 septembre 1667

Note [t]

Ms BIU Santé no 2007, fo 218 ro.

quidquid illud sit, mihi transmitti velim. Quod si quæras à me, cur tale quid in me
nebulones isti moliantur et aggrediantur : paucis respondeo : hoc faciunt tanquam
prædones, lucri spe adducti et inescati, turpissima ratione innixi, me velle librarium
agere, et si Dijs placet, libros vendere : meum hoc non esse, sed in cathedra regia
publicè profiteri, et ægris medicinam facere : Vide quæso, Vir Cl. et ride ejusmodi
nebulonum fatuitatem : os hominum ! dicam cum Petrarcha : pulchra sanè ars et
eximia, sed sceptica quæ de Philosopho facit librarium : in qua quidem arte nihil planè intelligo :
tota vita libros emi quam plurimos, sed nullum unquam vendidi : imò dicam cum
Iuvenale : quid faciam Romæ ? mentiri nescio : librum qui malus est, nequeo
laudare : hoc verè esset ab equis ad asinos descendere si hac ætate mea, talem
artem vellem exercere. Monebis igitur tuum hominem, et me, si placet amabis, ut
antehac fecisti. Dilectissimum filium tuum saluto. Vale, et me ama, et
firmiter crede, me nolle librariam exercere, quia mentiri nescio : adde quod officina
nihil habet ingenui, etc. Parisijs, 7. Sept. 1667. Tuus ex animo, Guido Patin.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Johann Daniel Horst, le 7 septembre 1667, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1470&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.