À Werner Rolfinck, le 26 octobre 1667

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 219 ro.

Cl. viro D. Guerner Rolfincio, Med. Doctori, Ienam.

Ne ingrati animi vitium quispiam mihi objiciat, neq. Tu, Vir Cl.
de me malè sentias, ecce scribo, ut me accepti beneficij memorem scias et
agnoscas. Non possum satis laudare tuum in me amorem, humanitatem
et liberalitatem tuam, ex quarum virtutum combinatione, Deo sic
volente, qui omnia suaviter et fortiter disponit, aurei tui libri de purgantibus medicamentis
vegetabilibus,
Exemplaria duo accepi, per singularem Amicum nostrum
D. Io. Georgium Volcamerum, Med. Noriberg. Et hunc librum Nomini meo
inscribere voluisti, elegantissimâ et mutui amoris plenissimâ Epistolâ : quâ
perlectâ certè obstupui, vox faucibus hæsit, steteruntque comæ : probè
conscius meæ tenuitatis, et admiratione plenus, cur in hominem tam indignum
et prorsus immerentem, tantum ac tale beneficium ab eruditissimo Doctore
et egregio Professore tam magnificè conferetur. Accepi igitur æquo
gratóq. animo, et pro Libro tuo gratias ago Tibi singulares : quas etiam utinam
possim aliquando referre : tuus iste lLiber immensi est laboris, atque multi-
jugæ eruditionis, quo nomine puto illum multi fructus et emolumenti futurum
Philiatris nostris, qui bene animati nec imparati ad ejus lectionem accedent.
Faxit Deus ut ex eo fructum plurimum reportent, quod cedat in Dei gloriam et ægrorum
salutem. Quamprimùm licebit mihi per otium, totum Opus tuum perlegam, ut ex
eo discam quæ nondum audivi : interea v. patiere quæso, Vir Cl. ut Te moneam dicam pag.
123. ante medium,
quod scribis de usu cassiæ in calculosis, esse verissimum : peritus ille ac
prudens cystotomus vocabatur Laurentius Collotius : ipse est cujus meminit Lud. Du-
retus, comm. in Coacas Hipp. et de cujus familia adhuc hodie vivunt duo Collotij, ambo
Cystotomi. De hoc a. Te moneo, ne quis ex lectoribus in legendo decipiatur, subintelligendo Andr.
Laurentium, elegantissimum Historiæ Anatomicæ scriptorem, qui hîc obijt ann. 1609.
Cl. virum D. Schenkium, Collegam tuum ex animo saluto, qui ante annum Disputationes
quasdam Acad. mihi destinavit, misitque Francofurtum ad D. Seb. Schefferum, sed nihil
adhuc accepi : expecto tamen in dies, et utinam frustra non sperem ex illa via. Interea v. Te
et Cl. Schenkium, servet Deus in multos annos. Vale, Vir Cl. qui valere dignus es,
méq. Tui amantissimum, quod hactenus benevolè fecisti, quamvis summo meo
immerito, redamare perge. Parisijs, 26. Oct. 1667.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Werner Rolfinck, le 26 octobre 1667, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1473&cln=s

(Consulté le 30/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.