À Sebastian Scheffer, le 3 novembre 1667

Note [s]

Ms BIU Santé no 2007, fo 220 ro.

Clarissimo viro D. Seb. Scheffero, Med.Doctori, Francof.

Ultimæ tuæ 18. Aug. datæ, Vir Cl. sic paucis respondeo. In ea sche-
dulam propria manu scriptam reperio, quæ mihi denuntiat transmissum esse
modiolum, in quo habentur Quæst. Med. leg. P. Zacchiæ 7. Exemplaria :
Attica Bellaria Pontani : Kormannus : item Fasciculumi duo Disput. Medic.
Academiæ Ienensis
. De modiolo isto nihil adhuc novi, nec audivi quidquam.
Quum ad me devenerit, scribam et monebo : sed ubinam hodie hæreat iste
modiolus non possum hariolari. accepi tandem. De altero modiolo qui est in hac Urbe ante
menses 4. qui continet Opuscula Med. Casp. Hofmanni, de Medicamentis oficinal.
de partibus similaribus, et de Spiritibus,
nihil adhuc certum aut definitum
licet scribere, adhuc enim mihi retinetur à Syndico rei librariæ, nondum
finita lite, (sed dumtaxat inchoata) propter vacationes autumnales Præ-
torij Parisiensis, (à cause des vacances au Chatelet) et de quo recuperando
agetur mense proximo : meum est eam curam incumbere : nec Te labor
iste quietum sollicitet : ejusmodi præfectorum rei librariæ contumaciam,
malitiam et pervicaciam, cum Deo, superero. Casp. Hofmanni Opera
Pathologica
nunc currunt sub prælo, Lugduni Celtarum, apud Laur.
Anisson : quæ ante duos menses lucem videbunt. Tanti viri duo tamen
Opuscula Medica mihi supersunt quæ Editionem exspectant : nempe
Praxis Medica, sive Commentarij in Gal. Methodi medendi Libros xiv. et
Vita Medica, sive Comment. in libros sex de Sanitate tuenda. Addam quo
quoque tertium Opusculum, nempe Casp. Hofm. Additamenta Annota-
tionum in Plinium, post Iac. Dalecampium :
quæ quum habeam hîc in
manibus, ac in potestate mea, ad Te facilè mittam quum volueris,
si habeas Typographum, qui de ijs edendis velit cogitare : nec sunt
isthæc omnia deterioris naturæ quàm cætera tanti Scriptoris Opera. Ejus
Librum de Humoribus, utinam tandem per Te videamus, inscriptum
Rob. Patin, Doct. Med. Paris. et Prof. regio. Cl. Virum D. Lotichium
semper magnifeci et colui tanquam magnum sidus eximiæ claritatis
in cælo literato : fac si placet ut intelligat quanti eum faciam : ejus
Epistolas nullas accepi, nec Carolus meus : fortè latent in modiolo qui latet
apud Syndicum. Hîc multi sperunt pacem inter Regem nostrum et
Hispanum, pro Belgio Hispanico : quod utinam pro bono communi, citò contingat.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Sebastian Scheffer, le 3 novembre 1667, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1475&cln=s

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.