À Johann Georg Volckamer, le 6 juillet 1668
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 223 vo.
Cl. viro D. Io. Georgio Volcamero, Med. Doct. Noribergam.
Multiplici nomine ad Te scribo, Vir Cl. ut nempe scias me vivere singulari
Dei gratia, sanum et incolumem, et valde omninoque tuum, i. tot beneficiorum à
Te acceptorum valde memorem, pro quibus ingratus numquam moriar, licet ea
non reddiderim, sum tamen animo ad ea reddenda paratissimo. Quæ apud vos ineptè
et stolidè jactantur de transfusione sanguinis hîc facta, scias velim de singulis
istis nihil successisse ; nec unquam successurum, quum sint ista ridicula et αδυνατα.