À Sebastian Scheffer, le 28 août 1668
Note [s]
Ms BIU Santé no 2007, fo 224 vo.
Cl. viro D. Seb. Scheffero, Med. Doctori, Francofurtum.
Quamvis à Te nullas literas acceperim, nec per D. Moquillon,
nec per Ochsium, nec per Sebast. vestrates mercatores, quod tamen à Te spe-
rabam, Vir Cl. nihilominus ad Te scribo, ut ex Te ipso resciam quî
valeas cum tua familia. Scribo ad D. Horstium per Sebast. à quo accipies
librum in 4. nuper typis mandatum, Amici olim nostri Casp. Hofmanni,
curas meas typis mandatum Lugduni ; rogo Te ut gratum habeas munus-
culum, quod si Bibliotheca collocaveris, singulare ejus erit ornamentum.
Te quoque moneo ut nihil librorum ad me mittas, sed eos apud Te retineas,
quousque scribam quid sit agendum : scribe tamen quid sit et ubinam sit quod
habes mihi destinatum : facilè scribes si volueris per D. Ochsium. Omnia sunt
hîc paratissima : Regina nostra feliciter peperit et convalescit. Salutes
velim ex animo D.D. Lotichium, 2 Horstium 1 utrumq. et alios nobis faventes, si qui
Tibi occurrant. ^ Typographos vestros/ saluto. Vale, et me ama. Parisijs, 28. Aug. 1668. Tuus totus, G.P.