À Samuel Sorbière, le 20 juillet 1646
Note [s]
BnF ms latin 10352‑II, fo 81 ro
Clarissimo Eruditissimóque Viro
DD. Samueli Sorberio, Doctori Medico præstan=
=tissimo, S.P.D.
Guido Patinus Doctor Medicus Parisiensis.
Multiplici nomine responsum Tibi debeo, Vir Claissime, quod
statim à tuo in Hollandiam adventu scribere dignatus sis : quodque
literas à D. Beverovicio, deque jamdudum nihil audiveram, non tam
ut opinor acceperis, quàm extorseris : quas tamen sine maximo dolore,
animique vidi mærore insigni, et absque lacrymarum fluxu non
legi, dum didici illum à tot mensibus periculosè decumbentem,
in manifesto vitæ discrimine versari. Adsit ei Deus misericors
et quod ad ejus gloriam amplificandam prodesse potest, imprimis
verò bonam valetudinem utinam citò remittat. Librum de