Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium
Note [o]
Ms BIU Santé 2007, fo 385 ro.
De
Laudano et Opio
Caput singulare.
Laudanum Chymistarum
nihil est aliud quam Opium Castra-
tum per varias præparationes, quas
isti Nebulones, ne dicam sanctioris
Medicinæ Pestes, varias prædicant ;
cum tamen de nulla adhuc constet
tanquam optima : sunt enim singulæ
periculosæ ac perniciosæ, non dun-
taxat ratione Opii, quod est ejus basis,
sed etiam ratione aliorum medicamento-
rum calidiorum, quæ ad hanc præpa-
rationem, sive Laudani confectionem acce-
dunt, qualia sunt Crocus, Castoreum
et Alia maligna qualitate vel sus-
pecta venenositate non carentia.