Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium

Note [s]

Ms BIU Santé 2007, fos 388 vo et 389 ro.

pora viventium mortificationi simile
quippiam perpeti ab omnium ex Opio et
hyoschyamo et mandragora medica-
mentorum compositorum usu, multosque
assiduè talia accipientes ad immedica-
bilem frigiditatem particulas perdu-
cere. Ideo Medicis mos est illis ad-
miscere piper, Castoreum et Crocum.
Gal. l. 3.
κατα τοπους, tit. de Au-
rium dolore ex inflammatione, Opium
muliebri lacti et Castoreo permiscet.
Ejus tamen usus per interiores, quantum
fieri possit, fugiendus est : cum ex ipso
Gal. etiam externus Opii usus, v>erbi<. g<ratia<.
in Collyriis, sit perniciosus planeque
damnandus. Ex Gal. l. 3. Meth. med.
c. 2., et l. 13. c. ultimo. Qui proinde
subjungit, si quando illis uti non cogit
necessitas, statim post ad ea transeun-
dum, quæ vim Opii maleficam valeant
emendare. Et re vera constat Galenum,
quantum in se fuit et quando potuit,
Opii usum semper fugisse. Quod ipse fa-
tetur l. 3. de Compositione Medicam.
κατα
τοπους : est enim perniciosus et omnino peri-
culosum medicamentum, nisi tempore et

[389 ro]

loco et admodum prudenter exhibe-
atur. Habet tamen interdum suum usum
in urgente casu necessitatis, si à pe-
rito et in Artis operibus exercitato
Medico sapienter in usum revocetur :
quod raro semper fieri debet, perpe-
tuis nempe vigiliis medendo, somnum
conciliando, dolorum immanitatem levan-
do, et sensum fallendo, eumque magis
hebetem reddendo, ne per doloris acer-
bitatem nimia fiat nativi caloris dissi-
patio et spirituum ac virium exolutio.
Dico igitur, imo iterum atque iterum dico
et edico, et quantum in me est vos mo-
neo atque præcipio, ut nunquam, si fieri
possit, Opium usurpetis, nisi summa ur-
gente necessitate, vigente dolore atro-
cissimo, aut adversus vigilias immo-
dicas, idque nunquam nisi rarissime. Sa-
pientiores enim mihi habentur, imo etiam
sunt fortunaciores in medendo, qui nun-
quam præscribunt. Est enim Opium natura sua
infidum valde et semper suspectum medi-
camentum, imo venenum ; cum quid sit il-
lud, quod hodie seplasiarii nuncupant O-
pium, ne ipsi quidem seplasiarii nec Medici


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8129&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.