Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium

Note [x]

Ms BIU Santé 2007, fos 393 vo.

versionibus Joan. Zwelferi Palatini Me-
dicinæ doctoris eruditiss., et in ista materia phar-
maceutica medicamentorum compositione atque
delectu versatissimi. Parem quoque rationem
haberi velim cujusdam electuari mitigativi
in doloribus quibuscunque et febribus arden-
tibus, quod absit ut ullo modo probem, quin
potius ex omni parte omnique modo mihi impro-
bandum videtur, quatenus Opium The-
baïcum recipit. Ejus tamen usum com-
mendat in febribus ardentibus, in quibus
propter summam putredinem et ex ea
eminentem grangrenosim omnia remedia et
singula etiam optima sunt semper suspecta.
Ejus descriptio legitur in Pharmacopœa illa
regia Augustanæ adjecta pag. 63. Ejusmo-
di Pharamacopœis vel Antidotariis lubens
subjungo eam quam adornarunt an. 1636.
et exiguo comprehensam libello ediderunt
doctores Medici Collegii Amstelloda-
mensis ; aut saltem sub eorum nomine Vir e-
ruditissimus castigatæ dictionis et multæ
lectionis amicus noster M. Joan. Antonides
Wanderlinden Profess. in Academia Lugdu-
no-Batava
 ; quam, ut vere dicam, non pos-
sum non laudare, propter singularem brevita-
tem et eximium quorundam medicamentorum


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium, note x.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8129&cln=x

(Consulté le 18/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.