Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (2) : sur la Manne

Note [t]

Ms BIU Santé 2007, fos 395 vo et 396 ro.

frondibus quarumdam arborum ut Or-
ni et Fraxini, sed hodie nullibi terra-
rum prostat ista Manna Arabum, quæ apud
Theophr. in fragm. de Melle, vocatur
Mel ex arborum frondibus collectum.
De qua vera manna Arabum legite
Joan. Bauhini de Plantarum Historia
librum elaboratissimum. Ejusmodi Man-
na Araborum non fuit ignotum Galeno. Ejus
enim meminit, sed sub alio nomine : illud namque
est, quod vocavit
δροζομελι, vel αερομε-
λι, id est, Mel aërium. Hodie nobis de-
est Manna Arabum, et in ejus locum
substituerunt Nobis seplasiarii et ins-
titores mercium peregrinarum et exoti-
carum aliud medicamentum arte mangonia
confectum et adulteratum, et illud est quod
hodie per totam Europam Manna vocatur,
quæ etiam à Mercatoribus nostris nun-
cupatur Calabrina ; sic ab illis ap-
pellata ut ejusmodi medicamento adul-
terato aliquam conciliarent auctoritatem et
dignitatem. Simon Pietreus Med Par.
doctiss. mortuus annos natus 54. ejusmo-

[396 ro]

di Manna nostrum impurum solebat
vocare pravum et pessimum medicamen-
tum, et ab eo præscribendo non tam abs-
tinebat quam abhorrebat. Quod olim Me
didicisse memini à duobus viris clarissi-
mis, qui tantum virum Hippocrati et
Galeno parem apprime noverant. Illi
autem duo fuerunt præceptores mei Colen-
dissimi Nicolaus Pietreus Simonis fra-
ter et Renatus Moreau Professor re-
gius. Vere sanciebat de tali medica-
mento Simon Pietreus, et ejus sen-
tentiam sequi debemus ; fuit enim Me-
dicorum sui temporis maximus, illust.
et eminentissimus, vir vere incompara-
bilis et Medicæ artis tantum intel-
ligens quantum humana mente capi
potest. Iterum vobis renuntio ejusmo-
di Manna, quod prostat vænale ho-
dieque et à Medicastris quibusdam nimis
sæpe in hydrope præscribitur ad serum
expurgandum, multiplici nomine damnari
et omni viro bono in arte sua perito
suspectum haberi debere. 1o quia non


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (2) : sur la Manne, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8130&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.