Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé 2007) : 11
Note [s]
Ms BIU Santé 2007, fo 242 ro.
De cruenta alvi dejectione, nephriticum dolorem insequente :
sive, de fluxu sanguinis ab aperta hæmorrhoïde.
Cruenta illa deiectio, de qua conqueritur vir honestissimus, nullam dys veram
dysenteriæ speciem constituit, cùm sit absq. ulcere, absq. dolore et ventris
torsione, quæ ad veræ dysenteriæ naturam requiruntur ; nec est tenesmus,
cùm nullus sit in intestino recto affectus : nec est fluxus ille colliquativus,
neque is, qui à propria causa, nimirum hepatis imbecillitate, hepaticus
dicitur, cùm in eo fluxu hepatico, qui ex imbecillo iecore dimanat, verus
cruor non sit, sed dilutus, et recentis carnis loturæ persimilis : hîc a.
in ægro nostro nihil tale percipiatur comperiatur cùm verus sanguis, rutilus, floridus
ac rubicundus purúsq. absq. ullo dolore, stata ferè periodo per alvum
profundatur, quem fluorem ex aperta hæmorrhoïde, ex doctiss. fernelij
sententia esse censeo, qui cruentas illas deiectiones modo supradicto distinxit.
Hîc etiam præter sanguinem interdum et grumus rubens procidit, dum
hæmorrhois stillat in recti intestini capacitatem, in qua omnino coit : quod
quidem verius ideo esse existimo, quod ex alijs alvi partibus sanguis
eiusmodi rutilus non possit descendere, sed picis instar niger ac retor-
ridus, vel loturæ carnium recens mactatatrum similis.
Succedit hæc deiectio sanguinea atrocissimo dolori nephretico, quo à paucis
diebus acerrimè laboravit Vir clariss. neq. tamen de morbi eventu sequiùs
opinor, quinimò melius ei cessurum spero, cùm ex Hipp. aph. ii. sect. 6. Melan-
cholicis et nephreticis hæmorrhoïdes supervenientes, sint salutares :
quarum utilitatem multò pleniùs commendat 6. epid. comm. 3. et ad finem
libri de humorib. ubi dicit hæmorrhoïdes non solùm solvere melancholicos
affectus, et renum passiones, sed etiam pleuritidem, peripneumoniam,
maniam, furunculos, vitiligines, etc. propter diversionem materiæ à renibus
in alvum : unde falsum esse experimur, quod asserit Gal. impossibile esse
hæmorrhoïdas fieri, nisi à sanguine melancholico : purus n. et liquidus
sanguis aliquando repurgatur : denique, qualis materia per menses excernitur,
talis per hæmorrhoïdas potest evacuari : habétq. ea deiectio hæmorrhoid.
rationem generalis evacuationis, cùm per eam universum corpus repurgetur, præ-
sertim .v. renes, pudenda, vicinæque ceteræ. Ad hoc facit quod refert
Hollerius, comm. in aph. ii. sect. 6. se quendam vidisse gravi renum cruciatu
distortum, qui nulla phlebotomia, nulla catharsi, nullis topicis, nullis
denique remedijs, quàm ex scalpello divisa hæ et aperta hæmorrhoïde
potuit levari, per quam quidquid restitabat materiæ, qua data porta
effluxit, unde statim dolor conquievit : quò loci le rectè consulit idem
Hollerius, numquam nisi urgente necessitate, aut consuetudine, excitandas esse
hæmorrhoïdes, cùm earum consuetudo mala sit sive multum, sive parum
fluant.