Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 14

Note [t]

Ms BIU Santé 2007, fo 246 vo.

(secus enim nihil moliendum nullámq. curationem tanti
mali suscipiendam esse censeo) à venæ sectione ‡ ut urgentiori/ occurramus, erit
auspicandum, quæ prout vires ferent toties reiterabi-
tur quoties morbi magnitudo et symptomatum
vehementia postulabunt, quod peritissimi viri
cujus operâ et consilio in dies utitur, prudentiæ
committimus : hujus præsidij ope sublevata et recreata
natura, ad catharsim erit deveniendum ex rheo, folijs
et cassia in decocto idoneo, pluries repetendam : Si
inde alacrior facta natura vires resumat, sensimq.
roboretur, apprimè conducet semicupium ex aqua
dulci tepida, quæo calida et sicca totius corporis intemperies
emendabitur, viscera contemperabuntur, hypochondria-
carum partium fervor compescetur, somnus conciliabitur,
sanguinis acrimonia, spirituum fervor, retorridumque
ac incendium demulcebitur : mirum inquam in modum
proderit, si debitè, id est tempore et loco feliciter
administretur. 2/+ Quibus peractis, ‡ habita posteri-/oris mali ratione, antiquæ luis reliquiæ
expugnabuntur, ex salseparillæ decocto alijsq. hydroticis,
debitè commixtis et temperatis, et tuncq. ea de
causa et malignitatis gradu, privatum habebitur
consilium. 1 Verùm cùm nullum habeat tam efficax
remedium Medicina quod solitum auxilium adfere queat, si
ei victus ratio aut resistat aut non adjuvet ; frustraneus
erit et irritus labor noster nisi exactè et ad unguem
se diætam sequentem observet pro virium modulo. Imprimis
à vino abstineat, tanquàm à veneno ; ut ab acrib. salsis et
piperatis omnib. cibus ei sint juscula ex carnib. vitul. vervec.
et gallinaceis, lactuca, acetosa, oxytriphyllo etc. alterata
et medicata : ova sorbilia, gelatina : pullus quoque galli-
naceus probè elixus, in prandio, quandoq. erit idoneus :
potus esto ptisana vel potus divinus : ruri quantum
in se erit se recreet : somno pro virib. indulgeat, sed
numquam interdiu : fluat alvus in dies, aut utatur
enematis : ab à re venerea in totum abstineat : ab omni
affectu, ira præsertim et metu sibi caveat. Quibus
peractis. /+ A balneo si tempestas conveniat, suus erit aquis
Forgensibus locus ad refrigerium ; ab his ad lac asininum etc.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 14, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8144&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.