Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 19

Note [t]

Ms BIU Santé 2007, fo 251 vo.

ad remedia veniamus, admonendi estis eius hominis eam esse cum pharmacis antipathiam
ut diagrediata vel tantula dosi exhibita, citra virium iacturam et dysenteriam
fere nequeat, imò nec sæpe cassiam, si unciam superet, citra frequentem leipothymiam.
Quod ad me attinet, censerem minuendam esse materiam hoc bolo cassiæ ; mox apparandam
materiam quæ circa præcordia hærens et accensa tertianam facit apozemate, hinc purgetur
materia febrifica cathartico quo leniusculo sic est commota alvus, ut illi ferè
dysenterico modo cum torminibus flueret, itaq. coactus sum effusiori alvo et dolori
torminoso ire obviam. Ad ardorem verò sanguinis temperandum, inunguendam censeo
dorsi spinam, cui incubat vena cava ad Cor ascendens, litu refrigerante à cœna,
cùm se componere volet ad dormiendum : sed cùm materia contumax his remedijs
non obediret, eam censuimus apparandam et coquendam fotu, quo sic cocta et mitifi-
cata materia cathartico trahenti esset obsequentior : sed cùm frustra hoc expe-
riremur, atq. idem æqualisq. qui ab initio exercebat ardor, censui repetendam esse
phlebotomiam, et detrahendum sanguinem ad duo vascula, quo facto repetendam
potionem suprascriptam ex rheo, mox apozemate temperandum humorum ardorem.
Sed cùm ne sic quidem quidquam proficere videremur, conati sumus antevertere
et præoccupare accessionem, iniecto hora una ante ipsius invasionem, clystere convenienti,
quod cùm factum fuisset, antè occupavit rigorifera accessio, quàm ex clystere
quidquam deiecisset : itaque putabat secum æger infelicissimè et pessimè agi, qui
unà cum rigore, clysterem in alvo haberet ; hinc cùm angeretur graviùs ex rigore, me
vocavit, iussi hominem bono esse animo, mox alvùm depositurum se vi clysteris, ma-
gnam humorum sarcinam ; et quidem simulatq. superato frigore, accensa materia
calor invadere cœpit, ter ducta est, sed cum dolore et anxietate, ex clystere.
Sed nihilo fuit brevior et tolerabilior accessio ; itaque postridie alio stratagemate
febrilem accessionem breviorem facere et decurtare studuimus vomitorio propinato, quum
sub rigoris principium nausea, id est inanis vomendi appetitus et conatus ipsum invaderet,
sequendum nempe et amplectendum naturæ imperfectum conatum : sed nec à vomitu
exclusit quidquam, hoc tamen profuit quod materiæ feritatem ventriculi orificium irri-
tantem lenivit et consopivit, bilis ardorem mitiorem reddidit, crassitiem et contuma-
ciam attenuavit : neque ausus sum fortius illi exhibere vomitorium, quod illi à noxa
ventriculi valdè timerem : hoc enim ipsi inter cetera signa bonásq. causas salubre
fuit, quod numquam cibum aversatus est, et ad oblata se bellè semper habuerit.
Ceterùm tertius iam mensis affectus erat, quum tamen haud febris mitesceret, et in dies
æger marcesceret, iámq. timere incipiebam, ne, si non febris vehementia de vita tol-
leretur, cum morbi diuturnitate, viribus languentibus, absumpta multi humidi radicalis
portione, ipse nobis deficeret : et verò iam pharmaci omne genus aversabatur, sus-
pectáq. habebat omnia quæ pharmacopola veniebant : itaque ipsi fucum fraudemque
seu dolum bonum hac arte fecimus ; iussimus ut quod cathartica aversaretur, neq.
illi descenderet alvus, saltem altero quoque die mane, quo à febrili accessione erat
immunis, iusculum prunorum dulcium hauriret, inde enim emolliendæ alvi spem esse,
unde vacuata materia febrili, spes esset sanitatis.

Ergo à cæna sub horam nonam unà cum prunis incoquendis admiscebatur nodulus linteus,
foliorum senæ semiuncia, sine fœniculo (ne dolum suspicaretur) refertus, bullie-
bat noctem totam, sic enim diuturna ebullitione flatulenta senæ qualitas
dissipabatur, nec purgandi vis minuebatur : hausit illud poculum bis decies


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 19, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8149&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.