Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 20

Note [s]

Ms BIU Santé 2007, fo 253 ro.

Clarissimi huius viri Quæstoris Galliæ summi affectus […]
diagnosi, sic et curatione non ita facilis, et obvius videtur : ideoq. tamen
non impossibilis. Præclarè hic imprimis contra omnes ferè
Anatomicos docet : faciem totam ab uno solo panniculo carnoso
(quem propterea latum et cuticularem musculum vocarunt) non
moveri. Sit enim involatarius et depravatus motus, ut verè
spasmodes est, regularis tamen sui vera præ se fert indicia, ut
ex hac mihi apparuit historia. Illæsa, et omnino ex præscripto
naturæ se habente parte faciei dextra, depravatè admodum [verò]
sinistra, inordinatéq. movetur : Mox enim inopinantem ador[itur]
palpebræ superioris motio illa involuntaria : Iam ala naris
eiusdem lateris similiter contorquetur : Mox labij superioris
simul regio convellitur. Primo palpebra, secundo naris
pinna, tertio labrum superius consequenter vellicantur.
Quandoque palpebra sola, quæ semper initium facit, quandoq.
duobus alijs subordinatè sequentibus, et aliquando fulguris
instar tribus unâ concurrentibus motus fit illi involenti.
Musculi ergo sint diversi opportet, quorum motus ita variè, nec
uno et eodem modo, et momento torquentur. Atque hæc de
musculis. Auris et sinistræ tinnitibus, rugientibusque flatib
plerunq., sed non ita assidue vexatur. Obstruitur et
instrumentum sensus odoratus, ad processum mammillarem,
vel ossis ethmoidis sinistram partem : cum obscura illi sit
odoramentorum perceptio, et mucosi excrementi fiat interceptio.
Hæc sunt de quibus conqueritur vir Clariss. Cætera bene se
admodum habens, cùm omnibus præterea probè fungatur corporis
functionibus. Causarum tam difficilis affectus investigatio
uno in genere nervoso reponenda est. Bipartitum est


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 20, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8150&cln=s

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.