Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 20

Note [w]

Ms BIU Santé 2007, fo 255 ro.

medicinam factitantium, præsertim Italorum : qui in Gallia[m tan-]
quam Lombardiam vocant suis hypochondriacis, quorum [ingens]
est numerus, propinant identidem deglutiendum : ut jurè
Syderophagos appellaveris. Longe quid melius, sineq.
periculi metu prestant id ferrei spiritus, quibus refertæ, et
imbutæ procul dubio sunt Pougenses illæ aquæ. frequentes
enim in vicinia illa extant ferri mineræ seu fodinæ, quæ
fatiscentibus illis Alpibus, a valle quæ vulgo Morvent (quod
quasi mortuus ibi sit ventus ob convallium et sylvarum densitatem)
ducunt scaturiginem. Liberata igitur splenis obstructione,
quod fit per urinas ab istis aquis commodissimè : et roboratis
omnibus ventris inferioris partibus, quibus ad miraculum usq.
conducit ille spiritus (qui relicta aqua elementari, quæ ningitur,
plurimos menses in corpore, quasi retinaculo quodam remanet,
quòd naturæ sit familiarissimus) verisimile admodum est,
optimè se à tam puris vaporibus habiturum cerebrum :
forasq. propulsandam iri talem intemperiem ; quæ humores
illos subtiles flatulentosq. spiritus egerit.

Restabat ex medicorum, chirurgorúmque multorum sententia, ut per
pyroticum data porta (ne periculum maius esset in mora) spiritus
ille flatuosus egrederetur. Quòdque inter eos non ita conveniebatur
de ipsius affigendi loco : ego, quomodo id prestiterim reddo iam
rationem. Perversos illos musculos palpebram, nasum, et
labrum superius illegitimè moventes, non dubium est a nervis,
ut et cæteros omnes vim motricem accipere. Nervi autem à
secunda coniugatione, et si in faciem excurrant quodammodo pauci,
maiorem tamen sibi istorum motus vendicat causam tertia ; quæ antequam
gustet late se per faciei musculos diffundit : imò etiam audienti
quinto pari multis plexibus connectitur, quod a cerebello imò
ab exoriente statim spinali medulla priusquam cranium pervadat
ducit originem : omnium parium magis posticum : quæ omnia quinq. prima


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 20, note w.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8150&cln=w

(Consulté le 24/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.