Note [ad]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 460 vo.
Non potuit tamen ad prima illa comitia vocari
dictus Mag. Iacobus Cornuti, utpote qui ex
febre continua maligna post paucos dies
miserè perierit, nempe die Mercurii, 23. Augusti,
1651. Sicque fuit illud violati nostri Decreti
crimen propria morte extinctum, cujus suspicione
flagrabat : regulis enim Iuris Civilis, omne
crimen morte aboletur, præter crimen
læsæ Majestatis.
Die Lunæ 28. Augusti, 1651. horâ secundâ
pomeridianâ, convocata Facultas per jura-
mentum, schedulâ per apparitorem latâ,
audita Decani relatione super privatis
Comitijs nuper habitis apud Mag. Iacobum
Perreau, perlectis quoque à Decano quatuor
literis quatuor Procuratorum 4. nationum
Facultatis Artium, decrevit ejusmodi conces-
sionem octigentarum libellarum Turonensium
ab Academia nobis oblatam, pro stipendijs
quatuor Professorum Scholæ nostræ, esse
accipiendam, cum positis conditionibus, exceptâ
tertiâ, quæ emendabitur et immutabitur per
Decanum, modo suprà exposito. Et sic de
singulis conclusit Decanus.
Ijsdem Comitijs per apparitorem regium,
Magister Ioannes Chartier significavit
Decano, se provocare ad Senatum de ijs quæ
adversus eum decerni possent in Scholis, super
libello Gallicè scripto quem nuper in lucem emiserat
de Stibio. Lecta à Decano ista procuratione,