Note [aj]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 463 vo.
Secundus est ab anno 1435. ad annum 1472.
Uterque codicem Codex latebat à multis annis, pluribus et planè
inauditus : in utroque autem multa habentur optima,
Scholæ nostræ dignitatem et supra alias omnes
antiquitatem manifestè probantia atque demon-
strantia ; hortor itaque Decanos omnes, qui
mihi in hac administranda provincia sunt
successuri, imò et obtestor ac enixè rogo singulos,
ut utrumque Codicem pro summo Ordinis nostri
commodo exactè custodiant, nec deinceps
patiantur apud privatum quemquam Doctorem
vagari, ne iterum pereant ; multa enim in
utroque habentur adversus Empiricos et
extraneos Medicos, ac præsertim Monspelienses,
et quæ ad res Facultatis maximopere conferunt.