Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1B. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine

Note [m]

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 452 ro.

Facultatis ad unumquemque, Doctoris titulo, redire
potuisset, ita à Decano vult supprimi, omnem ut istis, capiendi ;
huic, solvendi eripiat potestatem. Ac ne ex hujus, jam
olim, non semel lati, nunc demum renovati Decreti
ignoratione quisquam posthac excusationem prætendat ;
ipsum primo quoque tempore typis mandandum, et per
apparitores deferendum, omnibúsque hujus Ordinis, cùm
Doctoribus, tum Licentiatis viritim distribuendum
censet. Actum in Scholis superioribus Medicorum
Academiæ Parisiensis, sub sigillo Facultatis, die
et anno suprà designatis.

    Guido Patin, Decanus.

    Die Mercurij 31. Maij, 1651. selecti illi supranominati
Doctores omnes adfuerunt in Scholis, horâ secundâ
pomeridianâ convocati à Decano, qui de instaurandis
ædibus nostris negotium discusserunt cum famoso
quodam Architecto, dicto Villedot, quique eam apud se
curam suscepit, intra octiduum in eodem loco, novum
ædificandi consilium atque propositum (vulgò
dicitur dessein de bastir) se nobis allaturum.

    Die Mercurij 7. Iunij, 1651. Architectus dictus
Villedot, cum Doctoribus supranominatis adfuit in
Scholis, et nobis singulis demonstravit ædes
nostras esse diruendas de plano, non verò tantùm
reficiendas, ut nonnulli contendebant : in quam
sententiam, auditis ejus rationibus, omnes iverunt,
ac ex eorum consensu, exemplar mihi reliquit
de suo consilio nostræ Facultati exhibendo,


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1B. Novembre 1650-novembre 1651, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note m.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8183&cln=m

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.