Note [v]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 456 vo.
nostris senioribus, (fuit is Magister Dio-
nysius Guerin, vir eruditissimus,) dolentis
quod jam à longo tempore, Facultas
Medica ab illo Theologorum Ordine
indigniùs excepta fuisset quàm oporteat.
Ne autem quod hoc ipso die gestum est,
ipsummet Facultatis Theologiæ Decanum
lateat, curam hanc demandat Decano,
ut id isti quamprimùm, scripto denuntietur ;
quod extemplo præstitit Decanus, et
sequenti die misit ad illum.
Sequitur formula posterioris
Epistolæ missæ ad Decanum
Facultatis Theologicæ, Mag.
Ioannem Mulot, ex Decreto
saluberrimæ Facultatis.Sapientissimo et dignissimo sacri
Theologorum Ordinis Decano,
Magistro Ioanni Mulot,
Doctori Sorbonico.Vir clarissime,
Ordo Parisiensium Medicorum
per me Tibi denuntiat, se, in Comitijs
hesterna die quam frequentissimi
Doctorum numero habitis, antiquasse
atque irritam fecisse adjunctionem quam
Tibi per literas flagitanti pollicitus
fuerat : idque cùm multis de causis, quas
hîc missas facio : tum quod acceperit à Te