Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine

Note [aa]

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 510 vo

adimpleturus. Est autem observandum, dum ea de
re decerneretur, nonnullos Doctores in eam inisse
sententiam, ad gradus nostræ Facultatis in posterum,
gratis et sine sumptibus, admittendos esse filios
Doctorum Medicorum Parisiensium : sed fuit
hocce negotium ad alia comitia, speciali articulo
convocanda remissum : quod nunquam per me fiet,
si Deus voluerit, cùm sit indecorum et iniquum
eos gratis admittere, quibus opes et facultates
non desunt : adde quod, gravibus quibusdam de
causis, res ipsa videtur esse maximi momenti :
nec unquam illud tribuendum nisi forsan alicui
privato, tenuitate rei domesticæ laboranti, qui
tamen esset doctissimus : qualis fuisse legitur in
Commentarijs Facultatis, superiori sæculo, quidam
Trecensis, dictus Bunellus : et ab aliquot annis,
Magister Ianus Cæcilius Frey, Germanus,
Helvetius, Philosophiæ Professor famosus,
et magni nominis in Academia Parisiensis, circa
annum 1624. qui nomine spectatæ eruditionis, ut
et inopiæ, doctoralem laureum est assequutus,
die 17. Ianuarij 1624. præside Mag. Simone
le Tellier, in decanatu Magistri Andreæ du
Chemin, viri clarissimi.


Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 2B. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note aa.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=aa

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons "Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron." est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.