Note [ae]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 512 vo
auditus Magister Paulus Courtois, Scholarum
Censor qui intercessionem suam proposuit, ne quid
super ea re decerneretur, quæ planè Statutis
nostris adversabatur, ne sanctissimus ordo conta-
minetur, et Staturom nostrorum robur resol-
vatur : Ideo sunt soluta Comitia, postquam
moniti fuerunt Candidati, ut solutis solvendis
apud Decanum, sisterent se ad Examen die Lunæ
proximo, 18. Martij, horâ nonâ præcisè.
Die Lunæ, 18. Martij, 1652. inchoatum
est Examen Candidatorum quatuor Medicinæ :
diebus Martis, Mercurij et Veneris sequentibus
idem fuit habitum more solito : die Sabbathi,
23. Martij, post sacrum, horâ octavâ, salu-
berrima Facultas speciali articulo convocata,
auditâ et probatâ renuntiatione quatuor
Examinatorum, tres admisit Candidatos ad
Principium et Baccalaureatum, quorum
sequuntur nomina.
Mag. Romanus Parigaut, Meldensis.
Mag. Michael de Hennot, Normanus.
Mag. Claudius de Frades, Parisinus.
Ea tamen lege, ut moneatur Magister
Lancelotus de Frades, Collega noster, ut