Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine

Note [al]

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 516 ro

    Die Lunæ, 26. Augusti, 1652. convocata fuit Facultas
per schedulam ad singulos Doctores per bidellos latam more
solito : frequentes Doctores hisce Comitijs interfuerunt,
quibus Decanus aperuit ad saluberrimam Facultatem
Medicinæ Parisiensis pertinere jus conferendi pastorale
beneficium sive curiam Divi Germani veteris in Civitate,
vacante per obitum Magistri Henri Pignié, nuper
demortui : eisque jus illud conferendi competere probavit per
ea quæ acta et conferta fuerant in Comitijs Academiæ,
postremis mensibus Majo et Iunio, quibus Magister
Philippus de Buisine, consultissimæ Facultatis Iuris
Canonici Decanus, Capellaniam quandam Academicam
tunc vacantem per obitum cujusdam dicti Habit, contulit
cuidam Sacerdoti et Professori Academico dicto
Geffrier : ut patet ex Commentarijs Academiæ, quos penes
se habet vir optimus Magister Nicolaus Quintaine,
Scriba Academiæ Parisiensis.

    His allatis et probatis, Decanus retulit Facultati,
quatuor esse concurrentes sive competitores, qui supplices
à Facultate petunt atque ambiunt istud beneficium :
quorum primus est Illustrissimus atque Reverendissimus
Antistes, Dominus des Roches, cujus in nos amori et
benevolentia, et in Scholam nostram liberalitati, nos
plurimum debere ultro fatemur : cujus Reverendissimi


Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 3b. Novembre 1651-novembre 1652, Décrets et assemblées de la Faculté de médecine, note al.
Adresse permanente : //www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8187&cln=al
(Consulté le 08.08.2020)

Licence Creative Commons "Correspondance complète et autres écrits de Guy Patin, édités par Loïc Capron" est mis à disposition selon les termes de la licence Creative Commons Attribution - Pas d’Utilisation Commerciale 4.0 International.