Note [am]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 516 vo
Antistis binas Epistolas, unam ad saluberrimam
ipsam Facultatem, alteram ad se Decanum, ipsi
Facultati et coram toto Ordine legendas attulit :
quibus perlectis, nemo quisquam ex singulis Doctoribus
præsentibus, (aderant autem penè omnes,) visus est
commoveri, in gratiam illius quem nobis offerat
D<omi>nus des Roches : erat autem ille Magister
Iacobus Gaudin, Turonensis, Doctor et Socius
Sorbonicus, Collegij Turonensis, quod est Parisijs,
Gymnasiarcha, Professor regius un aula Camera-
censi, Canonicus beatæ Mariæ Parisiensis, et
Concionator celeberrimus.
Secundus competitor est vir clarissimus,
Magister Ioannes Merlet, Ex-Decanus, de toto
nostro ordine meritissimus, eandem gratiam postulans
pro filio, Magistro Andrea Merlet, Abbate S<anc>ti
Laudi, in Normania, sub Episcopatu Cons-
tantiensi.
Tertius est Magister Ioannes Pietre, vir
eruditissimus, idémque proximè Ex-Decanus,
pro Magistro Simon Pietreo, fratre amantissimo,
in Senatu Parisiensi nostræ Facultatis Patrono,
qui nomine clarissimorum et g præstantissimorum
virorum Magistri Simonis Pietrei, Meldensis,
avi sui : Magistri Simonis Pietrei, Parisiensis,