Note [az]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 523 ro
Physiologicis : die Martis de rebus diæteticis :
die Mercurij, de Pathologicis : die Veneris, expo-
suerunt aphorismum Hipp. pridie assignatum.
Die Sabbathi quinto Octobris, 1652. convocata
Facultas speciali articulo, per schedulam, more solito,
audita renuntiatione quatuor Examinatorum,
decrevit admittendos esse ad Principium et Baccalau-
reatum, solutis solvendis, quatuor illos Candidatos,
severo Examine nuper probatos, totâ nuper elapsâ
hebdomadâ, quorum sequuntur nomina.
Magister Nicolaus le Lettier, Parisinus.
Mag. Ioannes Brier, Trecensis.
Magister Claudius Quartier, Parisinus.
Magister Alanus Lami, Bajocensis.
Ijsdem Comitijs decretum fuit esse celebrandum
paucis dieb. post festum S. Lucæ, Examen botanicum,
quod mensibus æstivis fieri non potuerat, p<ro>pter pauci-
tatem Baccalaureorum, et difficultatem temporum.
Eodem die conquestus est Mag. Iacobus Mentel,
adversus Mag. Ioan. Garbe, Collegam. Censuit
Facultas eos à decano, Mag. Guidone Patin,
esse monendos, ut inter se pacem colant, et
amicè vivant in posterum.