Note [bg]
Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 526 vo
Facultas indignata adolescentis turpitudinem
et mores inconcinnos, adeóque ægriùs ferens
se propter istum, immerentem vexari à Domino
des Roches, atque in tantum urgeri, ut
Facultatis beneficijs legem velit imponere :
Censuit primùm, quemadmodum monitus fuerat
Mag. Lancelotus de Frades, Doctor Medicus,
pater Mag. Claudij de Frades, Baccalaurei,
cùm ad Baccalaureatum admissus est, ut
illius docendi convenientem curam susciperet :
alioquin, et nisi in primo actu Quodlibetario
se dignum Baccalaureatu præsteret, non
amplius suam inscitiam gratiâ Domini des
Roches redemptum iri ; ita nunc et denuo
submonendum Patrem, ut videret quomodo
liberaliori animo viveret ejus filius, et ab
omni turpitudinis ac sordium infamia liberaret :
quippe injuriam fieri D<omi>no des Roches, ista tam
neglectâ sui affinis educatione, et institutione :
Deinde verò mirata, Dominum des Roches,
qui omnia, vitam maximè se debere Facultati,
olim sæpiusque prædicasset, jam grati animi
testimonia quodammodo recantare, et jure